Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[26. November 1625] I. congregatio 26. Novembris. In qua supplicans Martinus Florer balneator et chirurgus ordinarius in xenodochio civili Viennensi ad examen admitti petit. Annuit facultas.
Tractatum etiam fuit de visitatione officinarum pharmaceuticarum. Et quia pharmacopolae querebantur se ad multas compositiones praeparandas urgeri quarum vel minima dosis vix toto anno praescribitur statutum fuit nihilominus ipsos pharmacopoeos ad omnia tenore dispensatori praeparanda obligari licet unum vel alterum medicamentum non tantopere usuale in minori quantitate dispensari et in promptu haberi possit. Quoad taxam medicamentorum attinet conclusum fuit ut regimen de ila informetur et statuat.
D. Conradus Colmannus et D. Lucas Golerei querebantur labores et onera superintendentiae Emericanae et ab is se eliberari petierunt annuente etiam venerabili consistorio cui prius D. Colmannus supplicaverat. Atque ambo voti compotes facti fuerunt. [fol. 128v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.473, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.473/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success