useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.472
Signature: 1.5.472
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. Oktober 1625
Sitzung vom 9. Oktober 1625  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [9. Oktober 1625] Praesentatus is igitur fuit per [fol. 126v] D. Isaac Pannisot et examinatus. Cumque desuper chirurgi protestarentur convocati 9. Octobris domini doctores denuo approbarunt insignemque reprehensionem duobus chirurgis Cordacz et Hochfeldt ob pervicaciam et invidiam suique illusionem aliis vero ob temeritatem protestationis praedictae decreverunt.

    Insinuatum est tunc collegialiter omnibus chirurgis facultatem ni ea praesentatione jure suo jam esse futurumque in posterum idemmet si pertinaciter praesentare quempiam a facultate ad examen admissum noluerint. Quibus auditis cum silentio et citra protestationem ulteriorem omnes abierunt. Supplicavit ad examen chirurgiis catholiciis Jodocus Mittermayr Viennensis. Praesentatus est per chirurgos Martinum Cordacz et Georgium Andream Scholl. Male respondit adeo ut decreverit facultas illum quidem admittendum esse sed ea praevia obligatione ut se in posterum lectione librorum chirurgicorum conversatione sedulo cum medicis et chirurgis doctis et peritis ad praxim chirurgicam seu manualem habiliorem redderet ac in casibus gravioribus non nisi adscito sibi medico curaret aegros quod et promisit. [fol. 127r] Traditus quoque mihi fuit libellus supplex per pharmaceutas haereticos ad decanum et facultatem scriptus urgens praecedentem quandam intercessionem quae a D. Mannagetta tunc decano emanarat ad facultatem Viennensem ut ipsis terminus exilii ni converti velent ad fidem catholicam publicatus prorogaretur.89 Convocata igitur facultate libellum ipsum et quae illi adnexa erant proposui viditque facultas supplicis eorum libelli prioris ac intercessionis inde a Mannagetta nomine decani et facultatis nostrae editae copias. Cumque deliberatum desuper fuisset conclusum fuit in petitionem haereticorum pharmacopoeorum minime condescendum esse intercessionemque priorem a Mannagetta conscriptam subreptitiam et falsam cui facultas nunquam assensa fuerit pharmacopoeos denique praesentes ob id quod eam mala fide exercuerint objurgandos dicendumque ipsis ut similia a facultate catholica contra mandata publicata nuper sacrae caesareae majestatis ne quaerant quod et illico in ea congregatione executioni traditum fuit.

    Postquam cardinalis Cleselius dominum officialem Viennensem in locum sui cancellariatus suffecisset quasi res ut dubia controvertebatur in consistorio ac facultatibus venit decretum a venerabili consistorio ad facultatem ediceret per vota collegiatorum parendum huic suffectioni esset nec ne. Conclusum cardinalis voluntati ac substitutioni parendum esse.

    Confirmati tunc in superintendentes stipendi Emericani fuere D. Colmannus et D. Golleray unde puellae cujusdam petitio pro stipendio remissa fuit pro informatione ad ipsos. Prius vero quam confirmati essent praedicti superintendentes ego jussu facultatis exactam pecuniam inter studiosos eodem stipendio gaudentes distribui.

    89 Bezieht sich auf das sogenannte Einstandsprivilegium der Stadt Wien vom 18. Juli 1623. Cedere aut catholice credere.

    [fol. 127v]

    Accepta:

    A D. D. Rechperger 7 flor. 30 cruc.

    a duobus chirurgis 12 flor.

    Expensa:

    Pro descriptione informationis de statu pestis ad excelsum regimen 30 cruc. In festo

    Cosmae et Damiani 15 flor.

    pedello 3 flor. 45 cruc.

    bajulocistae 12 cruc.

    Pro officio defunctorum 7 flor. 30 cruc.

    Summa: 26 flor. 57 cruc.

    Debentur a facultate mihi: 7 flor. 27 cruc.90

    Omnia in laudem Dei beatissimaeque virginis Deiparae ac Ss. Cosmae et Damiani

    patronorum. [fol. 128r]

    [1625/1626]

    Acta decanatus Jeremiae Golner phil. et med. dr med. prof. prim. electi 13. Octobris 1625 sub rectoratu domini Pauli Pörsii theol. dr. decani in Mistelbach.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.