useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.475
Signature: 1.5.475
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Dezember 1625
Sitzung vom 22. Dezember 1625  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [22. Dezember 1625] Die 22. Decembris accepi a venerabili consistorio decretum esse congratulationem aliquam faciendam a facultate Ferdinando III. 8. Decembris in regem Ungariao coronato. Atque nomine facultatis carmina ad rectorem missa typis mandata fuerunt.

    90 Notiz am Seitenrand: Soluta est mihi haec summula a D. D. Perkhoffer decano spectabili 16. Oct. 1628. D. Olitorius m. p.

    [19. Jänner 1626] Die 19. Januari dominus Guilelmus Gottfridus Hächelperger suas theses docte et expedite defendit.

    [21. Jänner 1626] II. congregatio 21. Januari ubi praemissa seria praefatione dominos colegas a dissidiis, rixis et alis calumnis dehortatus sum. Atque sic praesentibus omnibus decretum fuit ut in posterum in rixosos et sese invicem injuris vel contumelis afficere solitos mulcta statuatur in aerarium pro qualitate delicti. Super hoc negotio electi fuerunt commissari dominus senior [fol. 129r] D. Rechperger et Geisler et Casparus Jesko caesareae majestatis medicus. In superintendentes Emericani stipendii electi sunt D. Joannes Casparus Crafft et D. Joannes Fünfleuttner.

    Circumforaneus quidam Joannes Jacobus Falk se ad examen admitti petiit. Facultas tamen ob legitimas causas et istorum hominum abusus hac vice in petitionem supplicantis non consensit. Paucis post diebus praefatus Falk apud dominum caesareae majestatis medicum intercessionem extorsit importunus adeo ut iterum suffragia collegarum requirere debuerim quorum pluralitas circumforaneum admittendum censuit. Igitur convocatis colegis praedictus Falk suae fidei artis et ortus testimonia adferre jussus est quorum nulla habuit nisi quaedam suae artis recentia et ea sola in cataractis detrusis nulla vero in lapide vesicae aut herniis. Proinde examen institui non potuit.

    Et praesertim cum tales circumforanei non soleant esse sua sorte contenti sed in omnes se curas immiscent et testimonia ostentant quibus se suasque inoptias impune confirmant statutum fuit ut in posterum cautius cum talibus agatur quandoquidem ab uno tali importuno et impudente circumforaneo plus periculi et dedecoris imminet facultati quam a multis aliis practicantibus. [fol. 129v]

    [24. Jänner 1626] Die 24. Januarii misi secundum scriptum senatui Viennensi ratione circumforaneorum et primum Winkleri.

    [27. Jänner 1626] Die 27. Januari pharmacopola ad coeruleam officinam Matthias medicamenta sibi assignata composuit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.