Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[2. Februar 1626] Die 2. Februari accepi a venerabili consistorio libellum supplicem D. Magyri ad informationem transmissurn ubi ambit praecedentiam ante D. Junker. Quia vero ex protocollo et scriptis votis rem ante repetitionem D. Magyri et promotionem D. Junker transactam deprehendi respondi D. Magyrum nihil amplius posse praetendere.
[7. März 1626] III. congregatio 7. Marti in qua supplicavit dominus Schlezer
pharmacopoeus ad aureum cervum facturus theriacam et Mithridatium ut facultas
statuat quid loco opobalsami sumere debeat.
Conclusum sumendum esse oleum Petri de Ebano et jussum est ut catalogum
ingredientium typis mandet quod factum est.
Supplicavit etiam Joannes Ludovicus Gebhart pharmacopola petens admitti ad
examen. Qui oblatis fidei artis et ortus testimoniis et facta securitate emptionis
officinae ad rubrum cancrum benigne admissus est.
Tractatum etiam fuit an domini professores ordinarii ad legendum possint
assumere materias quas volunt. Conclusum fuit quod non sed ut primus theoricus legat aphorismos [fol. 130r] practicus practicum et ut prius facultas informetur de materia quam quisque legere instituit. Et in posterum domini professores frequentius legant et exercitia et disputationes instituant.
Supplicarunt etiam Joannes Casparus Crafft et Guilielmus Mannagetta medicinae profossores ordinarii ut liceat sibi theses pro studiosis et baccalaureis defendendas conficere et confectas approbare. Consensit facultas verum theses a domino professore praeside tantum approbari debere quas studiosi vel baccalaurei pro exercitio defendendas suscipiunt easque postea decani subscriptione tantum ad proelum esse admittendas exceptis iis quae pro licentia aut repetitionis actu instituuntur quae sola a tota facultate approbari debent.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.476, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.476/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success