Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[27. April 1628] IV. congregatio 27. Aprilis. Propositae sunt theses Matthaei Emerici
disputandae sub praesidio D. Adami Olitori professoris medicinae primari.
Conclusum quod catalogus doctorum legitime practicantium denuo conscribatur et
omnibus tam chirurgis quam apothecaris tradatur significando simul ilis quod nulius
haeretici doctoris aut alterius cujus nomen in catalogo non comprehenditur recepta
conficiantur aut aliqua alia concurrentia cum ilis fiat sub poenae et mulcta pecuniaria
10 talerorum toties quoties non intermittenda quod etiam de doctoribus nostris de
facultate quoad concurrentiam inteligendum est.
Resignavi officium decanatus. [fol. 142r]
Accepta: A D. Rechperger 7 flor. 30 cruc, ab exdecano 60 flor. 27 cruc, a
balneatore pro hospitali examinato 3 flor. (medietas enim ipsi fuit perdonata).
Summa: 70 flor. 57 cruc. Exposita: D. Weinzerl advocato nostro 3 flor. scribae
ejusdem 1 flor. alteri scribae 1 flor. 30 cruc. domino vicenotario 45 cruc. pedello 4
flor. 15 cruc. eidem 30 cruc. pro officio defunctorum 7 flor. 30 cruc. Summa: 18
flor. 30 cruc. Restant: 52 flor. 27 cruc.
Laus Deo uni trino.
Sigismundus Geisler phil. ac med. Dr. m. p. [fol. 142v]
Acta decanatus III. D. Pauli Perckhoveri electi 27. Aprilis 1628 sub rectoratu domini Georgii Bacheru j. u. dr. et regiminis consiliarii.
[23. Mai 1628] I. congregatio 23. Mai. Supplicavit balneator quidam nomine Sebastianus
Haiden pro admissione ad examen qui viduam in Schelkenbadt sibi in uxorem duxit.
Examinatus et admissus est 30. Mai.
Lectum fuit conceptum scriptum contra Kraft quod ad revidendum et corrigendum
datum fuit D. Dilmanno et postea domino rectori.
Agyrta quidam supplicavit ad deputatos suae majestatis consiliarios et petivit ab ilis
ut injungerent facultati ut ipsius balsamum quod arcanum Dei vocant imprimi permitteret. Libelus datus fuit ad excelsum regimen a regimine ad consistorium a consistorio ad facultatem. Facultas in totum ili negavit.
Scriptum conceptum contra Jacobum Winkler nondum exhibitum suae majestati propter certas causas distulimus donec bonam occasionem haberemus et privilegium ilius in quo intitulatur doctor difficilimo labore per judicem Viennensem obtinui. Episcopus Strigoniensis scripto intercessit pro doctore quodam Joanne Tauber ut pateremur illum per annum et medium ut addisceret practicam. Facultas noluit consentire.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.526, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.526/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success