Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[30. April 1633] II. Congregatio 30. Aprilis. Resignavit scripto stipendium Emericanum Isaac Schifferer med. stud. et petiit residuam angariam sollicitavitque testimonium studii quinquennii quod ipsi fuit concessum sed necdum datum. Vacans vero stipendium obtinuit Michael Kall Polonus med. stud. Oretenus petiit testimonium examinis provisor ad nigrum ursum in cujus petitionem fuit datus consensus. Hactenus tamen testimonium non sollicitavit. Supplicavit etiam collegium pharmaceuticum et conquestum scripto quod vidua relicta Wolfgangi Preuss qui separationem auri ab aliis metallis olim hic Viennae profitebatur pulverem quendam quem mercurium vel antimonium crudum dicebant publice venderet. Ex quo praeter alios hactenus morte sublatos paucis ante diebus mulier quaedam sumpto hoc pulvere statim sequenti die fuisset interempta decretum fuit illam hujus criminis accusandam esse apud magistratum civilem quod etiam factum et ab eodem praedictae viduae serio fuit injunctum ut sub gravi poena a venditione et exhibitione hujusmodi exitiosi pulveris abstineret. Paulo ante diebus accepi literas monitorias a rectore ut a D. Krafft ex Polonia redeunte et propediem discessuro literas ad superintendentiam fundationis Emericanae repeterem quo in negotio consensu facultatis missum fuit decretum D. Huberte Tossano et D. Joanni Häringshausn ut [fol. 154r] a praedicto D. Krafft ad fundationern pertinentia repeterent et una mecum inventarium illarum rerum conscriberent quod et factum est. Posthac D. Krafft resignavit scripto. Obtulerat 11. Februarii theses disputandas D. Matthaeus Müller et easdem revisas et ad magis succinctum ordinem reductas 7. Maii defendit.
[7. Mai 1633] Hoc tempore etiam dispensata medicamenta Christophoro Werner pharmacopoeo ad aethiopem in examine assignata vidi et approbavi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.566, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.566/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success