Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[27. April 1634] II. congregatio 27. Aprilis. Mag. Bartholomaei Egkenhagen supplicatio fuit audita qua denuo promotorem sibi ex officio assignari negavit. Conclusit facultas ipsi respondendum esse: Tametsi candidatus ipsemet sibi promotorem ex gremio facultatis exorare deberet attamen ubi supplicans pecuniam ad actum publicum necessariam decano et facultati exhibuerit assignandum illi promotorem qui citra dilationem conferat illi doctoratum. Lecta fuit concepta per commissarios reformationis norma quae approbata rectori
et consistorio ad ulteriorem considerationem et approbationem exhibita fuit ubi
pariter in consilio publico cum juristarum reformatione fuit confirmata atque ad
deputatos a sacra caesarea majestate commissarios una cum aliis ad hoc
negotium pertinentibus transmissa.
Quinque phil. mag. et med. stud sub decanatu D. Juncker ad disputationem pro
baccalaureatu admissi ad examen admitti petierunt. Conclusum omnes quinque
uno die examinandos et expediendos esse.
Daniel Decker ex caesareo privilegio chirurgicam hic coeperat exercere; qui
postquam demortui Engelhardi tonstrinam emisset examinari petiit. Admissus est.
Mathias Ceski de Sancta Cruce nobilitatem equestrem prae se ferens homo tamen
pauper et inopia sustentationis ad imposturam redactus insipidum quoddam oleum
gratia Dei dictum a Deo et beata virgine sibi sub secreti silentio nulli alteri
reperiendo revelatum contra omnes omnino corporis morbos velut panaceam
ostiatim dilaudare atque sub excelsi regiminis privilegio publicis valvis affixo per
studiosos tamen meo jussu saepius detracto publice venum proponere coepit. Et
ut plures alliceret novi remedii emptores tractatum quendam italicum conscripsit
cujus imprimendi licentiam sibi ab excelso regimine concedi petiit. Tractatus ad
facultatem pro censura transmissus cum [fol. 157v] non tantum plurima mendacia
sed etiam absurdas haereses contineret rejectus est. Effecit tamen importunus
impostor ut rejecto totius facultatis judicio excelsum regimen ad ipsius
denominationem censuram duobus nominatim doctoribus de gremio facultatis ad
hoc inductis denuo committeret qui non tantum fatuum hominis scriptum
approbarunt sed etiam contra statuta facultatis et juramentum authorem uti suis
medicamentis probe notum commendarunt. Horum censura factum est ut regimen
in praejudicium totius universitatis in tractatus impressionem consentiret quam
tamen ob impedimenta variis modis per me interposita in effectum necdum
deduxit.
Quidam herniarum sector civis Frisingensis non tamen circumforaneus per Suecos
omnibus bonis spoliatus et exul factus hic Viennae artis exercitio se honeste
sustentare cupiebat. Ne vero privilegio caesareo destitutus ab aliis agyrtis
impediretur petiit ut facultas testimonium amissum renovaret.
Cum acta illum fuisse examinatum testarentur placuit misero exuli subvenire qui
tamen hactenus nihil amplius ursit
Georgius Traub Suevus cum quodam Georgio Horsiczky Polono per D. Olitorium
facultati commendato pro stipendio Emericano supplicavit. Cum Traub in studio
senior atque diligentior esset facultas illi stipendium concessit.
Adamus Competer exiguae eruditionis carmine publicis typis impresso titulum
licentiati in medicina sibi adscribere ausus videbatur de crimine falsi puniendus.
Cum facultatis mulctae se submittere nollet stipendio quod ex proventibus bursae
gentium habebat a me superintendente privatus est.
Extra congregationem acta: Albertus Fendl balneator nosocomii civilis chirurgus
sub decanatu D. Jeskii pro admissione supplicans obtinuit examen tamen huc
usque dilatum. Examinatus est 30. Maii. [fol. 158r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.570, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.570/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success