Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[7. Oktober 1633] Septimo Octobris celebratum est officium defunctorum. Sic et
festum sanctorum Cosmae et Damiani; elegantem orationem habuit Ferdinandus
Titelius phil. mag. et stud. med.
Visitatae sunt etiam hoc tempore officinae pharmaceuticae quae omnes praeter
officinas ad aureum leonum et aethiopem nigrum satis commode dispositae fuerant
inventae. [fol. 155v] Visitata etiam fuit officina caesarea ad nigram aquilam a
medicis personae sacrae caesareae majestatis praesente decano et duobus de
facultate senioribus D. Isaac Panisod et D. Sigismundo Geisler.
Libellus supplex cujusdam agyrtae qui se Matthiam Ceschi de Sancta Cruce
nuncupabat a rectore et consistorio per decretum facultati pro informatione fuit
transmissus in quo petiit licentiam oleum quoddam quod oleum seu balsamum Dei
vocabat conficiendi ejusque usum typis mandandi solicitabat. Responsum fuit cum
ingredientia manifestare recusaret et sic absque vitae periculo vix sumi posset
ipsius petitionem non esse amplectendam.
VI. congregatio. Supplicarunt quinque stud. med. Mag. Joannes Ludovicus, Mag.
Adamus Churtenbach, Mag. Georgius Rinnegger, Mag. Henricus Winckler, Mag.
Joannes Ferdinandus Titelius, ut theses pro baccalaureatu jam conceptas propter
penuriam nummorum non impressas proponere liceret. Sed judicavit facultas cum
hactenus semper theses pro gradu disputandae fuissent mandatae typis neque
tantum constarent esse adhuc imprimendas.
Misit etiam senatus Viennensis literas compassus in quibus conquestus est de
mortuorum inspectore quod videlicet plurimos indicet peste infectos qui tamen
tales postmodum non inveniantur; velet ut melius informaretur et examinaretur.
Facultas respondendum conclusit secutum ipsum esse in causa quod tales errores
committantur se quod tales homines uti et chirurgos in xenodochio et lazareth
suscipiant et facultati non praesentent examinandos; esse tamen paratam omni
tempore ilos examinare modo moneantur ut se sistant et facultati praesentent.
Petrus Ripens Coloniensis Agrippinus med. stud. pro stipendio Emericano vacante
supplicavit.
Supplicarunt etiam Michael Hueber et Joannes Venus chimistae pro licentia
chimicas operationes hic Viennae exercendi et medicamenta arte chimica
praeparata apothecariis et chirurgis vendendi. Conclusum fuit esse petendam a
pharmacopoeis informationem. [fol. 156r]
Datum fuit testimonium examinis Christophoro Werner apothecario ad nigrum
aethiopem.
Obtuli ego et D. Rechperger libellum supplicem principi et episcopo Viennensi
abbati Kremiphanensi in quo conquestus sum nomine totius facultatis quod D.
Valentinus Rorer et Guilielmus Raiger, ambo Lutherani adhuc passim in urbe
liberam exercerent praxin rogaremus itaque ut hoc sacrae caesareae majestati in
arcano consilio proponeret ut illis interdiceretur praxis tamdiu donec se catholicae
religioni et statutis facultatis conformes reddiderunt qui libellum etiam eodem quo
obtuleramus die lectus fuit in consilio et sua caesarea majestas serio mandari
curavit commissariis religionis in excelso regimine quatenus illos monerent ut
spatio unius mensis se catholicae religioni addicerent alias cum illis sicut cum aliis
acatholicis factum fuit procederent.
Tertio die post obtulit testimonium factae confessionis et sumptae sacrae
eucharistiae catholico ritu Valentinus Rorer. D. Raiger vero adhuc in sua haeresi
perseverat. Resignavi decanatus officium.
Accepta: Ab antecessoris mei vidua relicta 12 flor. 30 cruc, a Christophoro Werner
apothecario 12 flor., a D. Matthaeo Müler 45 cruc. Summa: 25 flor. 15 cruc.
Exposita: In festo sanctorum Cosmae et Damiani 19 flor. pro sententiis contra
Preussin obtentis 12 cruc, pedello 7 flor. 30 cruc. successori meo 1 flor. 30 cruc.
Summa: 26 flor. 12 cruc. Restant mihi 57 cruc. quos ultra exposui.
Laus Deo et beatae Mariae virgini.
Joannes Guilielmus Juncker Dr. m. p. [fol. 156v]
[1633/1634]
Acta decanatus IV. D. Joannis Guilielmi Mannagettae sub rectoratu domini Mag. Georgii Siess ad S. Stephanum canonici electi 19. Novembris 1633.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.568, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.568/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success