useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.602
Signature: 1.5.602
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. September 1637
Sitzung vom 2. September 1637  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [2. September 1637] III. congregatio 2. Septembris. Lectae et approbatae sunt theses Danielis Rezor phil. et med. dr. sorte assignatae quas postea publice

    101

    Scil. Legatum.

    disputavit.

    Disputaverant jam VI. med. cand. pro baccalaureatu qui ulterius instabant ad examen admitti quod est concessum.

    Supplicaverat Mag. Bernardus Schlutter, qui studium Coloniae absolverat pro doctoratu in medicina hic Viennae consequendo. At postquam cognoverunt, illi praevium baccalaureatus gradum nondum esse colatum statuerunt prius pro baccalaureatu ili disputandum et postmodum examinandum deinde ad licentiatum ad mittend um esse.

    Lectus est libellus pharmacopoeorum Viennensium imperatori porrectus. Cum in praedicto libelo contra tres officinas aulicas quas una cum Jesuitorum et Franciscanorum pharmacopoliis aboleri petebant a circumforaneis etiam et quibusdam foeminis sibi grave damnum inferri conquererentur medicos insuper de venditione medicamentorum carperent adeoque contra praedictos omnes certo privilegio se praemuniri flagitarunt caesaream tamen de pharmaceutis constitutionem in nullo prope modum puncto observarent sed illorum plerique contra expressum caesareae constitutionis textum praxin medicam et integras curationes [fol. 170r] arroganter exercerent neque toties injunctam taxam determinare vellent sed eadem remedia in aequali pretio aestimarent in dispensandis medicorum formulis maximos errores committerent major pars illorum officia publica amplexi omnia famulorum incuriae committerent. Statuit facultas haec omnia informationi articulatim inserenda atque suam majestatem rogandam esse ut prius in ordinem redactis antiquas tantum leges et constitutiones statuta etiam irremissibile transgressoribus multa confirmaret. De aulicis officinis facultatem nihil posse imperatori praescribere. Praeterea omnino indecens foret de patrum Franciscanorum vel societatis officinis privatis aliquid addere cum illi extra monasterium nulli vendant aliquod medicamentum. Posteriores justo titulo pro suis in domo professa collegio novitiatu convictoribus, seminaristis alumnis et Pazmanianis aeque libere atque nobilium civiumque matres familias pro suis domesticis praeparent medicamenta.

    De circumforaneis consulem aut praetorem non imepratorem interpellandum esse, ut arceantur. Neque ullus medicorum pharmacopolam agit quod pharmacopoeis data constitutio prudenter praecavit. Sed pharmacopolae civici medicinam exercent, quod vigore dictae ordinationis pariter prohibitum esse constat. Hoc facultatis conclusum postquam sollicitantibus informationem et votum oretenus insinuavi injunctam et petitam facultatis informationem ulterius urgere destiterant rati negotium hoc in favorabiliorem decanatum esse differendum. Nihilominus juxta conclusum facultatis praedictam informationem et votum ad regimen una cum illorum libello transmisi. Censuit insuper facultas visitationes pharmacopoliorum rigorose attamen absque collatione praesertim convivii sumpto peragendas esse. Sed hoc ut superprudenter constituitur ita nunquam observatur. Postmodum Achatius Schiesser balneator pro inspectore mortuorum examinatus et admissus est.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.