Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[11. Dezember 1637] Tertio idibus Decembris literis requisitus sum perhumaniter a consistorio Passaviensi hic Viennae (cum Joannes Hieber vineator in Küerling de semetipso impotentiam naturalem pro divortio ab uxore utcunque rugosa obtinendo allegaret) ut quibusdam mihi adjunctis oculari inspectione hujus rei veritatem examinare et desuper informare velim. Ad 12. hujus exorari feci D. Conradum Colmannum et Joannem Guilielmum Juncker cum seniore chirurgorum Neander et inspectis genitalibus [fol. 172v] invenimus ea secundum trinam dimensionem adeo bene proportionata ut nullum dubium fuit quin ad certamen venereum cum subjecto sibi charo sit maxime idoneus nisi forsan ut saepius contingit fascinatione impeditus quod consistorio significavimus. Sed ex hoc nihil accessit nostro aerario homines enim fuerunt adeo pauperes ut de die in diem vix vitae sustentandae sufficientem haberent panem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.607, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.607/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success