Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[15. September 1638] Die 15. hujus novas censurae nostrae subjecerunt unus de epilepsia de apoplexia vero alter.
Cum non pauci essent ex dominis pharmacopoeis civicis practicam ac si doctores essent exercentes interrogavi quid cum iis esset incipiendum. Quo in negotio placuit quibusdam [fol. 176r] ut vocentur omnes et iis privilegium cum nova resolutione praelegatur. Plurimi autem voluerunt praestare decreto includere atque non solum pharmacopoeis verum etiam chirurgis et balneatoribus similiter practicantibus similiter intimaro cum minis, quod si in posterum quis fuerit in praxi deprehensus nos contra talem processuros. Factum est quod placuit pluralitati.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.622, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.622/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success