useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.624
Signature: 1.5.624
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. September 1638
Sitzung vom 24. September 1638  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [24. September 1638] V. congregatio 24. Septembris. Hieronymus Pisani qui

    coram nobis jussu serenissimi comparere debuisset per pedellum citatus sed nec

    nobis nec decreto serenissimi propter potentes quos habuit patronos paruit

    quapropter voluerunt omnes ut statim novus conficiatur libellus ad suam serenitatem

    qui 16. hujus oblatus est serenitati quae iterum ut compareret coram nobis

    demandavit sed sine fructu nam dum ista tractarentur Pisani cum patrono suo

    Berchtoldo107 vicepraesidi camerae aulicae discessit hinc ad quoddam bonum in

    quo ut operam vestram eluderet remansit multis septimanis usque ad caesaris

    adventum.

    Vocatus fuit D. Podiens interrogatusque cum jam ferme annus esset a sortito

    aphorismo qui fiat quod nondum disputavit. Respondit se ideo non disputasse

    quod Viennae manere non cogitet.

    Intromissus dominus Fezerus pharmacopoeus ad aureum leonem eique

    severissime exprobratum est quod hinc inde practicet atque ut posthac omnem

    praxin intermittat sub poena occlusionis officinae fuit serio injunctum.

    Praelegi supplicem libelum D. Wolffgangi Höfferi petentis admitti ad actum

    repetitionis.

    Cum nonnulli doctores essent exercentes in urbe medicinam facultati non

    incorporati placuit consulere dominos quid de iis agendum deliberarent. Suaserunt

    omnes esse citandos [fol. 176v] ut titulum hic practicandi edant quod praestiti.

    Porro festum sanctorum Cosmae ot Damiani ex dispensatione domini officialis et

    facultatis voluntate ob incidentem vindemiam satis maturam eamque adeo uberem

    ut una urna optimi vini quibusdam in locis 15 cruc. venderetur 26. celebratum est.

    Orationem habuit Mag. Marcus Wackher med. stud. suo nomine non indignam.

    Sumptus ex propriis feci; 10 flor. ex fundatione D. Mannagetta distribui inter

    sacerdotes, musicos et reliquos divino officio servientes.

    107 Wohl Dr. Jakob Freiherr von B. auf Ungerschütz und Frätting.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.