useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.641
Signature: 1.5.641
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. April 1639
Sitzung vom 3. April 1639  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [3. April 1639] Traditus est libellus dominis deputatis 3. Aprilis sed in fausto sidere

    etenim nec libellum nec responsionem amplius habere potui quamvis

    reverendissimum Scotensem (abbatem) habuerim sollicitatorem propter unius

    secretarii quem D. Rorrer patronum habuit resistentiam.

    Mortuo non ita pridem Joachimo Garbrecht barbaetonsore hujus urbis facile

    primario duxi necessarium collegas consulere an non expediret viduae injungere

    ut pro officinae conservatione provisorem praesentet more solito examinandum

    quod et viduae intimatum est.

    D. Joannes Casparus Hölbling obtulit theses pro repetitionis actu et obtinuit

    petitionem.

    Supplicavit Joannes Baptista Gieronymi de Mantua barbaetonsor Italicus ut ipsum

    examinemus. Quia vero officina caruit, quod unum est ex maxime necessariis

    examinandorum requisitis facultas respondit si supplicanti prospectum fuerit civica tonstrina gratiosum sequetur responsum.

    Medicinae studiosi se gravari putantes nimiis pedelli exactionibus in promotionibus faciendis et pedellus e contra de juribus suis sibi detrahi conquerens supplicibus libellis nobis traditis efflagitarunt litis hujus determinationem. Hinc facultas statuit ut posthac pedello a quovis studiosorum pauperibus tamen semper exceptis pro qualibet disputatione 30 cruc, pro promotione prima i. e. baccalaureatus medium imperialem h. e. 45 cruc, pro bonis novis et [fol. 180v] invitatione ad gradum doctoratus 2 imperiales, a doctoribus vero repetentibus 2 aureos tanquam de jure et consuetudino collegii petere et exigere sit concessum.

    Cum esset ex anabaptistis quidam famosus nomine Matthes, chirurgiam hic publice exercens et agyrta natione Bavarus eruditione rudis moribus incultus braxatori quam medico similior panaceam ut vocant contra quamvis infirmitatem passim magno pretio vendens initum cum collegis consilium est quomodo huic malo sit contraveniendum. Placuit utrumque carcere puniendum salutato tamen prius urbis judice rogatoque per doctores Joannem Ludwig et Joannem Ferdinandum Tittl pro praetoriali assistentia quam nobis liberaler promisit. Eam ob causam ne nos ejus promptitudine deessemus dedi D. Ludwig aureum ungaricalem vicejudici offerendum pro executione celerius promovenda, quo factum ut anabaptistam Matthes 28. haberemus captum et in secura apud judicem custodia eum tamen altero statim die iterum liberavit dominus Seufrid Preuner, tunc temporis locum tenens civitatis maxime semper talium, nebulonum patronus. Panacaeista cum judicem sibi haberet favorabilem, inveniri nunquam potuit et ita aureo nostro infructuose exposito nihil effecimus praeter quod panacaeista perterrefactus paulo post sponte se urbe excluserit.

    Dominis med. cand. Conrado Greisl et Adamo Werner dies 19. Martii assignata est ad praesentationem. Domino Wernero sorte obtigit aphor. 14 [fol. 181 r] sect. I. ex arte parva c. 38. Examen fuit habitum 22. Martii. Prius tamen ad examen veniretur Mag. Conradus Greissl sortitus est puncta aph. 2 sect. II. artis parvae c. 88. Incidit examen hoc in diem 23. Martii S. Desiderio sacrum utpote ut eodem ipse desiderium suum adipisceretur.

    Cum dominis examinatis et admissis jam ad gradus doctoralis collationem jura essent deponenda saltem ex dimidio satisfecerunt numeratis a quovis 5 ducatis cum 10 numerandi forent pro remissione residui cum pauperes et ex devastatis bello provincis essent supplicarunt. Facultas conclusit ut a quovis 2 adhuc aurei reliquis addantur.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.