Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[5. April 1639] Placuit non ommittendum quod 5. die Aprilis dominus Antonius abbas Cremiphanensis primo ob egregia virtutum encomia ab augustissimo quondam Ferdinande II. ad aulicae camerae praefecturam deinde secretioris consilii consortium et demum mortuo cardinale Cleselio ad episcopatum Viennensem evectus, diem suum obierit.111
Hic quamvis humili loco et patre sartore fuerit genitus primus tamen fuit qui episcopatum Viennensem non solum plurimis reditibus adaugeret, verum etiam perpetua principatus dignitate condecoraret et licet ei titulum eminentissimi mors
111 Er starb laut Epitaphium im Stephansdom am 1. April.
inopinate inviderit impedire tamen non potuit quin cadaver ejus multorum lachrimis conspersum sub eminentissimo urbis mausoleo turri scilicet S. Stephani in sacello S. Catharinae sepeliretur, novissimum ibi in tranquilla requie diem et universalem carnis resurrectionem expectaturus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.643, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.643/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success