Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[16. August 1639] III. congregatio 16. Augusti. [fol. 182v] Relatam senatus
Viennensis responsionem ad nostrum petitum quatenus viduae Schletzerianae ut
provisorem a facultate praesentet proposui, quae omnibus placuit.
Insuper pecunia quaedam ex quibusdam praemissis examinibus nostro aerario
cum accessisset dominis doctoribus distribuenda duxi deliberandum proponere
distribuendane illa sit vel pro habitu novo applicanda quod etiam diligenter factum
est.
Novi doctores 28. Julii promoti petierunt sessionem quam obtinuerunt.
D. Conradus Greisl coepta sessione resignavit suum stipendium Emericanum quod
colatum est supplicanti Henrico Farinae med. stud. tunc simul petenti sibi materiam
assignari pro baccalaureatu disputandum quam etiam obtinuit.
Bartholomaei Schletzeri piae memoriae vidua domina Magdalena Pfaffingerin
praesentat nobis Magnum Clementem artis pharmaceuticae studiosum pro
provisore suae officinae examinandum. Is vero cum catholicae religionis non esset
vigore caesarei decreti examinari non potuit sed responsum est ad libellum
supplicantis:
Wan die Frau Supplikantin ein catholisch Subjectum wirt forschlagen, solle in der begehren verwilligt sein. 16. August 1639.
Nicolaus Andreas Wernicke chirurgiae discipulus ex occasione desponsandi se cum quondam sui domini Joachimi chirurgi vidua ob causam quod eum magistri
civici propter defectum adimplendi triennalis serviti quod illi ad magisterium suum requirunt non admittere neque ad examen facultati praesentare voluerint [fol. 183r] libello a facultate efflagitans velit pro eo apud praedictos magistros se interponere, ut pro alia satisfactione defectum non adimpleti triennii (tres autem defuerunt angariae) remittant. Facultas audita ruminataque ipsius petitione eam invenit non adeo iniquam ut ipsum juvare non possit maxime facta sponsione de catholicae fidei testimonio propediem adferendo atque ideo ut illius petitioni et fortunae non essemus detrimento conventum est ipsius libello inscribendum:
Dem herrn Altmaister und gesambten Mittl der bürgerlichen Barbirer alhie zue zu stellen, und werden dieselben vom Herrn Decano und der ganzen löbl. Facultet Medicorum in freundschafft ersuecht, das sie Ihrenthalber dem Supplicanten, sobald er zur catholischen Religion sich wirckhlich wirt bequembt haben, wegen invermelten Ursachen mit nachsehung des nit erstreckten Jahrs gratificirn wollen. Doch solle hieraufs kain Consequentz gemacht werden.-Hoc factum quidem sed nihil illi profuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.646, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.646/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success