useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.648
Signature: 1.5.648
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. September 1639
Sitzung vom 1. September 1639  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [1. September 1639] V. congregatio 1. Septembris. Instituta fuit ut Nicolaus Andreas Wernike examinaretur. Etenim seniores societatis chirurgiae vel nimis ex nostro ultimo responso territi vel (quod magis credendum) vendito pro insigni pecuniae summa tertii anni defectu, biduo ante fuerunt apud me offerentes Wernike praesentationem.

    Priusquam tamen ad examen veniremus senatus Viennensis literae compassus nos humaniter rogantis ut Magnum Clementem pro provisore ad aureum cervum velimus examinare fuerunt propositae. Mandatum est ut 3. hujus compareat. Deinde materia damascena [fol. 184v] pro novo habitu a me et D. Tittl empta praesentibus monstrata quae placuit.

    Deinde intromissus Nicolaus Andreas Wernike cum suis praesentatoribus D(aniele) Neander et Jobst qui suo praeambulo quod facere solent finito, fastuosa nimis et hactenus inusitata petitione praetenderunt una nobiscum examini interesse quod simpliciter eis fuit denegatum etsi allegarunt id sibi vigore caesarei privilegii debere.

    Secedere jussi sunt illi nos vero perreximus ad examen. Candidatus die licet satis calido ad interrogata adeo respondit frigide ut inter quaestionum fluctus naufragium difficulter evasisset nisi ipsum fuisset tutata consideratio acceptae primum catholicae religionis et sponsaliorum cum divite vidua initorum, quae cum juvenis alias optimae spei et insignis indolis irrita facere non voluimus sed praemissa exprobratione et promissione stipulata manu praestita, quod defectus suos diligenti approbatorum authorum lectione supplere etc. ad magisterium admissus est et nos oppipera collatione refectos cum gratiarum actione dimisit. Insuper stetimus etiam promissis nuper examinando Magno Clementi praesentato a domino Haringshausen senatore Viennensi nec non collegii pharmaceutici seniore qui socium habuit Fetzerum pharmacopoeum ad aureum leonem. Ex doctoribus autem qui una mecum examini interfuerunt sunt D. D. Colmannus, Golner, Häringshauser, Claudius et Höffer.

    Et quamvis dominus Schlezer omni studio examen impedire conatus fuerit non potuit tamen quidquam efficere ob respectum dominorum Viennensium requisitionis pro domina vidua factae. Clemens vocatus ad examen tentatur sed in omnibus minime Magnus sed adeo pusillus [fol. 185r] stetit ut indignus judicatus fuerit conditione quam petiit. Tam enim omnibus inepte respondit, ut nullius

    suffragium ad admisionem mereretur quapropter etiam Schletzero ut aliquem examini sistat injunctum fuit. Sed Nie dum catholicum habere non potuit occasionem et tempus praebuit

    Magno Clementi reassumendi animum ad novum periculum subeundum pro quo supplici libello institit excusando se humillime ob prioris examinis ineptitudinem quod nimirum ex inconsueto tot doctorum conspectu tanto terrore fuerit percussus et etiam "Pater noster" nescivisset recitare subito interrogatus qua excusatione commoti doctores cum in favorem domini fratris senatus Viennensis secretari pro eo intercedentis admiserunt constituto ad hoc die 13. Septembris quo comparuit iterum et paulum quam antea satisfecit melius atque solutis 6 imperialibus ad provisoratum admissus est. Verum cum dominus Schletzer actioni suae diligentius quam domina vidua invigilavit causam obtinuit et excluso Clemente ipsemet officinam administravit.

    Clemens vero pharmacopolium ad gryphem aureum paulo post a domino Häringshausen emptionis jure suum fecit et cum hoc totam litem determinavit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.