useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.647
Signature: 1.5.647
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Juli 1639
Sitzung vom 26. Juli 1639  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [26. Juli 1639] 26. Julii examini se subjecit et satisfecit Christophorus Kreil balneator Hiedeldorffensis sed cum tenuioris fortunae esset ei taxa remissa fuit. Theses demum Nicolai Hoffmann de pleuritide, Mag. Thomae Ferdinandi Rödl de calculo et Mag. Joannis Adami Grim de colica approbatae et 25. Julii a me ad praelum fuerunt expeditae.

    IV. congregatio. Quod vulgari dicitur proverbio: rusticus quando rogatur inflatur, idem nobis contigit cum nostris civicis tamen inurbanis valde chirurgis. Hos enim cum nuper commendando Nicolaum Andrearn Wernike, ut ipsum perdonato anno quem pro triennali non integrum absolverat examini ordinario sistant; humanius quam merentur tractaremus, explosa nostra benevolentia petitionem simpliciter negarunt in exhibito libello 25. Augusti. Quo viso cum et alia quaedam publica deliberatione digna se offerrent collegium institui die 22. Augusti ubi praelecta est chirurgorum excusatio. [fol. 183v] Audita excusatione satis superba non parum admirati sunt domini et statuerunt non obstante quod allegarunt caesareo privilegio subreptitie citra facultatis praescitum expracticato ipsis serio quamprimum injungendum velint saepius jam nominatum Wernike sine ulteriore tergiversatione praesentare alias si contrarium fecerint nos nihilominus ad ipsum examinandum progressuros, qui post susceptam catholicam religionem in eo jam nihil amplius quam artis sufficientiam requireremus non autem annorum numerum medicis aeque quam patientibus perniciosum. Etenim vix certius quidquam paulatim expectandum esset, quam totam civitatem repletam iri rudibus juvenculis propter inscitiam artis tyrannidem triennalis servitii ferri potentibus neglectis idoneis et multo tempore alibi in arte chirurgica cum laude exercitatis quos ad triennium adstringere, quis non videt rationi aeque quam christianae charitati repugnare maxime quando alicujus fortunae interest non quovis tempore rediturae.

    Viduam Bartholomaei Schletzeri piae memoriae quondam ad aureum cervum pharmacopoei dominam Magdalenam Paffingerin nobis proposuisse quendam art. pharm. juvenem Magnum Clementem pro provisore examinandum constat ex prioribus. Verum quia filius Schletzeri hoc subaudito juribus suis tanquam legitimi haeredis praejudicatum iri non sine ratione timuit atque ideo pro petiti examinis dilatione usque ad litis apud senatum Viennensem jam ventilatae decisionem vel si admodum necessarium foret officinae provisorem praeficere etiam alter examinetur, quem ipse esset propositurus ut si audito utroque saltem dignior constituatur supplici libelo a nobis efflagitavit quod etiam obtinuit. Convenerunt

    doctores ipsius petitioni acquiescendum suspendendumque judicium usque donec ex sententia a Viennensibus declaranda constaret cujus proprie esset officina nisi fortassis [fol. 184r] lite (ut frequenter fieri solet) in longum protrahenda pro detrimento decrementoque nobilis et optimae constitutae officinae avertendo ipsa necessitas exigeret provisorem; eo casu ambos a partibus praesentatos examinandos et digniorem provisorem esse constituendum. Vacaverant duo stipendia Emericana unum ex immatura morte Mag. Joannis Zweng, alterum resignatione Joannis Christophori Fischer alio discedentis. Supplicantium pro iis libelli domini Joannis Chrysostomi Irmbler et Joannis Georgii Stainer decreti sunt ad professores pro voto.

    Demum revocavi iterum in mentem nuperum conclusum instar pragmaticae sanctionis stabilitum ut nullus posthac consiliis nostris intersit ex alienis universitatibus veniens nisi praemissa catholicae fidei professione. Igitur cum nobiscum viverent in Italia promoti D. Franciscus Mensurat et D. Matthias Emerich praedicta professione nondum praestita illi ne sibi deesset quod ad conservationem boni ordinis spectare posset ultro se ad eam praestandam obtulerunt praestiteruntque una cum D. Wolffgango Höeffero 23. Augusti hujus anni in manus D. Thobiae Schwab praepositi Viennensis.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.