Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[3. November 1639] Congregatio 3. Novembris. Conclusum est ut 4 med. cand. Mag. Nicolaus Hoffmann Bambergensis Franco, Mag. Thomas Ferdinandus Rödl Viennensis, Mag. Adamus Grim Viennensis et Friedericus Volkelius Patskoviensis Silesius domino cancellario praesententur.
Lectus est libelus chirurgorum Viennensium qui non minus quam pharmacopoei examinandis a se praesentatis vigore statutorum facultatis et privilegi sui petebant
112 Johann Kaspar von St. Geb. 1567, gest. 1641.
Johann Banér.
interesse. Placuit facultati hujus negotii decisionem ad pleniorem congregationem esse differendam.
Praelectus fuit libelus Magni Clementis pharmacopoei qui primum pro aurei cervi provisore praesentatus et examinatus admissionem exciderat et secundo examinatus propter meliorem responsum admissus fuerat et jam officinam pharmaceuticam D. Haringshausen ad aureum gryphem emerat, ulterius examen deprecabatur et examinis ac sufficientiae testimonium scriptum efflagitabat. Consensit facultas.
Supplicavit Friedericus Völckelius qui propter notoriam paupertatem orabat sibi examinis pretium benigne remitti. Consensit facultas ita tamen ut reversorialibus literis promitteret sibi hanc pecuniam non ex aliquo jure sed ex mera gratia fuisse remissam simulque postquam ad pinguiorum fortunam pervenerit se facultati satisfacturam.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.650, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.650/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success