Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[12. Jänner 1643] II. congregatio 12. Januarii. Antea venerant ad me chirurgi civici Viennenses Andreas Scholl senior [fol. 200r] Jobst Mittermayer, Joannes Cünsl, Joannes Thomas, Daniel Becker et Joannes Neandar nomine totius collegii ostendentes sua privilegia ab imperatore Ferdinando III. confirmata et aucta, quorum vigore volebant interesse examini chirurgorum. Cum autem intelligerent quod nullo modo obtinere hoc possent et facultas hactenus restitisset et adhuc resisteret sic ab hoc articulo recesserunt, rogarunt tamen ut alios articulos et statuta volimus habere rata et firma eademque defendere velle quod facultas promisit.
Lecta sunt et approbata acta D. Francisci Mensurati.
Georgius Heck Brisacensis Alsata Barbiergesel inserviens, dominae Hauboldin viduae prope Balerthor cujus ex sponsalitis futurus maritus supplicavit in arte chirurgica examinari quod factum est 24. Januarii. Dedit honestam collationem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.675, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.675/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success