useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.676
Signature: 1.5.676
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Jänner 1643
Sitzung vom 24. Jänner 1643  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [24. Jänner 1643] Joannes Casparus Gebelius med. dr. humillime petiit cum

    propter inopiam repetitionis actum tam cito sustinere non posset facultas velit illum

    hic interim tolerare quod et factum.

    D. Matthaeus Lampp j. u. dr. conquestus est de laesione sui honoris et famae

    facta et illata a Matthaeo Claus med. dr. quod passim sparsisset, se illum curasse

    morbo gallico cujus tamen conscientiae teste nullam unquam dedisset ansam

    quare D. Conradus Wechtler, D. Tittelius et D. Greisl electi sunt qui ad D. Lampp

    se contulerunt et re bene examinata contrarium retulerunt.

    III. congregatio. Lecta et approbata sunt acta decanatus primi D. Wechtler. [fol.

    200v]

    Examinatae sunt rationes acceptorum sub decanatu D. Mensurati et inventum quod

    adhuc 74 flor. solvere debeat quod ipsi fuit intimatum.

    Bathasar Cyriacus Nimbsdorff admittitur ad disputationem pro gradu doctoratus.

    Colatum fuit stipendium Emericanum Mag. Balthasari Meglin med. stud.

    Baro a Polhaim petiit judicium facultatis an vulnus sibi in manu sinistra inflictum ubi

    venae, arteriae, nervi transversim erant dissecti a chirurgo Joanne Thoma debito

    modo fuerit curatum et quid praemii inde expectare posset.

    Conclusit facultas ut libellus D. Joanni Guilielmo Mannagettae eo quod ordinarius

    interfuisset curae pro informatione transmitteretur quod factum est.

    Impetravit licentiam disputandi 7 theses de hydrope pro gradu doctoratus Joannes

    Marcus Wacker quas in mense Martio defendit.

    Martha Öllerin obstetrix sollicitavit in arte sua examinari quae cum a sua domina

    Eva Kemnetzin obstetrice famosa et provinciae inferioris Austriae jurata cui 6

    annos inserviverat hujusque servitii testimonium attulisset et a multis illustrissimis matronis fuisset recommendata sic 14. Aprilis examinata et approbata fuit. Mense Martio fuit celebratum officium pro defunctis.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.