Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[29. Juli 1643] VI. congregatio vigesima nona Juli. [fol. 202r] D. Feuerstain Paduae in Italia promotus med. dr. petiit post actum repetitionis incorporari. Cum vero sui gradus non haberet testimonia convenientia et legitima et non fuisset promotus authoritate pontificea et caesarea sed tantum potestate Veneta sic tamquam doctor bullatus passus est repulsam.
Balthasar Cyriaeus Nimbsdorff ad praesentationem admissus est. Supplicavit denuo Mag. Petrus Mayer med. bacc. licentiam pro gradu doctoratus disputandi. Habita itaque ratione aetatis et summae hactenus diligentiae consensit facultas ne tamen trahatur in consequentiam.
Interea fuit consultatum quid respondendum chirurgis civicis qui nuper venerant ad me et retulerant illorum seniorem Andream Scholl fuisse citatum ad magistratum civilem ibique per dominos ex senatoribus illis inhibitum ne imposterum in festo corporis Christi decanum prout hactenus vigore nostri privilegii caesarei celebratum comitarentur. Unde voluit facultas ut mitterem toti collegio chirurgorum ut cathegorice et quidem per scriptum se velint declarare quid imposterum essent facturi cujus decreti forma hic sequitur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.683, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.683/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success