Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[22. Februar 1645] Cum post anni 1645 exordium pestis aliquantulum remisisset ab imperatore universitati facultas concessa ut scholae hactenus clausae denuo aperirentur qua publicata statum 22. Februarii Joannes Steiner veteranus med. stud. pro baccalaureatu, deinde Mag. Georgius Pröll praecedenti decanatu ad disputationem pro gradu doctoratus admissus 23. Januarii de apoplexia, Joannes Ganser 30. ejusdem de epilepsia, Liborius Fleitmann 6. Februarii de phrenitide Augustinus Gammaeus 13. Februarii de lethargo, Antonius Adalbertus Giebler 20. ejusdem de convulsione ac tandem Ludovicus Lossaeus 6. Martii de venae sectione theses suas defenderunt.
Jeremias Oesterreicher pharm. artis stud. et ad nigrum elephantem provisor conquestus est quod jussu dominae suae Mariae Tilloin collegae ut et discipuli in eadem officina sibi nollent obedire. Vidua vocata respondit dictum provisorem ab initio medicamenta nimis caro nunc autem nimis levi pretio taxare idque productis aliquot receptorum voluminibus probare conabatur. Cum reconciliari non possent recepta duobus pharmacopolis transmissa fuerunt qui rescripserunt damnum levioris taxae esse quasi nullum.
Absolutus provisor resignavit contumax foemina vicissim illi debitum salarium dare recusavit prout infra pluribus actum. [fol. 209r]
Rector et consistorium per decretum insinuant facultati D. D. Anselmum Danielem Rezer omnibus debitis ex integro satisfecisse. Regimen vero mandavit ut decanus cum alio facultatis doctore 12. Januarii compareat de consilio contra pestem conscripto informaturus quod factum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.691, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.691/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success