Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[23. März 1645] I. congregatio 23. Martii. Cum D. Petrus Mayr superiori anno constitutus et 500 flor. annuatim persolvendorum stipendio conductus magister sanitatis invidia quorundam apud excelsum regimen traductus fuisset quod ad id munus minus aptus esse videretur idem regimen decreto mandavit ut de ilius sufficientia facultas dispiceret et si minus idoneum judicaret alium ejus loco futurum sanitatis magistrum nominaret. Licet facultas ipsum defenderet nihil effecit. Cum enim ob pestis contagium jam aliquamdiu quiescens licentiam inter homines versandi suaque negotia tractandi petiisset capta occasione ab officio dimiserunt quae dimissio praeter causam facta hoc et sequenti anno multa regimini et facultati incommoda causavit.
Lectum est regiminis decretum quo significabatur multos ad supremos academicae dignitatis gradus immerito promoveri. Ne igitur doctoratus indignis collatus magis vilescat praecepit non nisi rigorose examinatos et sufficienter doctos ad ilum admitti debere.
Quod ut deinceps stricto observetur placuit facultati ad perpetuam rei memoriam decretum hoc actis inscribendum esse:
Stift St. Pölten.
Johannes Franz Trautson Graf zu Falkenstein 1642-1665 Statthalter.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.692, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.692/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success