Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[15. September 1605] Die 15. Septembris scriptum D. D. Piripachii, quo magisterii sanitatis officium resignat, ab excelso regimine, ad rectorem magnificum et consistorium venerabile, inde, ad facultatem nostram pro informatione delatum, dominis doctoribus transmisi, ad quorum vota informationem [fol. 2v] concepi, domino rectori magnifico et consistorio venerabili tradidi, domino videlicet D. Tobiae Piripachio, stipendium suum ordinarium indilate persolvendum, nec tardioris solutionis ergo ilum, hoc praesertim periculoso tempore, ab officio dimittendum, quinpotius, addito etiam stipendi augmento, quo diutius in officio permanere velit cum eo serio agendum esse.
D. D. Guido Anthonius Scarmilionius Italus, in patriam iter adornans magnifico domino rectori et consistorio venerabili scripto valedicens, substitutum lecturae suae nomine designavit, D. D. Paulum Grillium, in Gmundten supra Onasum, pro tempore medicum ordinarium. Quod cum resciret D. D. Martinus Cuttigius, libelo supplici consistorio venerabili suam in hac substitutione operam obtulit, sibi ratione senii prae aliis, junioribus nempe, hanc provinciam competere meritoque in hoc D. D. Grillio eum praeferendum esse, asserendo, hoc ipso itaque D. D. Cuttigii libello ex consistorio venerabili ad facultatem pro informatione transmisso, informato ex mente et sententia dominorum doctorum facultatis nostrae per me concepta, consistorio venerabili tradita est.
Non iniquum videri facultati D. D. Martini Cuttigii petitioni, concessione hujus substitutionis utcumque adquiescere, quippe quod D. D. Grillius non decano mihi solum, verum aliis etiam facultatis doctoribus aperte dixerit, substitutionem istam non ambivisse se, nec petiisse unquam, non petere necdum acceptare, nemini etiam eandem invidere, nec ulii impedimento esse velle, quinimo a D. D. Scarmilionio, impossibilia sibi promittente non unis sed pluribus literis ejus rei gratia, sollicitatum se fuisse. Qua ratione D. D. Cuttigius eandem facile, ita tamen obtinuit, ut cum D. D. Scarmilionio salari ergo, ipse conveniat.
Cum facultatis nostrae caesareorum privilegiorum non ab inferioris sortis seu conditionis plebeis, pharmacopoeis aut aliis ejus farinae hominibus, sed a majoris etiam dignitatis viris, et quidem praecipuis, nullam ferme aut exiguam certe, hoc praesertim iniquissimo tempore, rationem haberi animadverterem, [fol. 3r] hujus vero contemptus non negligendam, a moderno Imperatore nostro Rudolpho II. Gloriosissimo, uti ab antecessoribus olim factum, haec ipsa nondum confirmata esse, causam suspicarer, justo animi dolore motus, inscia licet, non tamen, uti firmiter mihi promiseram, renuente aut improbante facultate, nec rem illi ingratam facturum me,
pro certo persuasum mihi habens, causae hujus promotionem, dum Pragae praeterita hyeme existerem, bona occasione si susciperem et periculum negotii hujus aliquod facerem.
Conceptae huic intentioni initium dare volens, libelum supplicem inclytae facultatis nomine per me conscriptum s. romani imperii vicecancelario, domino Rudolpho Corraducio sacrae caesareae majestati nostro nomine in consilio humillime offerendum et exhibendum trado, causae statum oretenus illi propono, utque inclytum colegium nostrum medicum desiderata hujus negotii expeditione sibi commendatum habere velit, obnixe peto.7
Effectum conatus mei, sacrae caesareae majestatis ad serenissimum Austriae archiducem Matthiam datae literae per me decanum serenitati suae originaliter praesentatae, quarum copiae dominis doctoribus perlegendae transmissae, inter reliqua decanatus mei acta conservandae, sub C. repositae fuere, testari poterunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.7, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.7/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success