Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[2. Oktober 1645] Secundo Octobris iterum ad regimen citatus comparuerunt mecum doctores Crafft et Claus.
Proposuit nobis dominus locumtenens imperatorem statuisse ut magistro sanitatis quotannis a vicedominio 300 fl. praeterea grassante pestis contagio de collecta contributione ali 300 fl. adderentur. Quod stipendium cum sit perhonorificum et amplum ideo suam majestatem velle ut non studiosus qui per molis experimenta coemeteria repleret sed exercitatus practicus et actu promotus doctor a nobis pro magisterio sanitatis nominaretur qui apud populum esset in aliqua existimatione eique se quivis confidere posset. Quod si talem non proponeremus se jussu imperatoris et vigore statutorum nostrorum juniorem e facultate vel si is displiceret aut minus aptus videretur proximum quemvis doctorem motu proprio et executione militari se compulsurum ad infecti curam sicut et alibi fieret. Respondimus nos jam denominasse hominem ad hoc munus idoneum qui si liceret facultati promotionem instituere tanquam praeviis disputationibus et examine rigoroso approbatus quovis die posset in doctorem promoveri. Sin publica displiceret promotio concederent nobis ut in auditorio medico vel consistorio posset promoveri. Esse enim juvenem doctum in curatione pestis jam versatum. Alios ad hoc officium per nos aut superiores cogi non posse neque nos tale statutum habere aut alibi moris esse ut vi compellantur sed proposito condigno et perpetuum duraturo praemio doctores ad magisterium sanitatis allici et provocari. Ne vero caeteri doctores populum deserant aliis morbis decumbentem edicto discessum prohiberi non vi aut minis ad pestis curam impelli. Denique stipendium nobis intimatum pro doctore et practico veterano in hac temporum difficultate nimis esse parvum neutiquam honorificum vicedominum insuper nihil omnino velle nec posse dare. Collectam denique ex invita et odiosa contributione pecuniam jam fere in alios officiales esse penitus distractam et peste sublata etiam contributionem cessare adeoque tunc magistrum sanitatis plane nihil salarii habiturum neque alios patientes.
Considerarent igitur perpetuam stipendii aequitatem et more aliarum bene constitutarum rerum publicarum pestis alexicacum melius tractarent et haec omnia caesareae majestati rescriberent.
His auditis ab alterius denominatione cessarunt et nos dimiserunt. Eodem die regiminis decreto Joannes Vögelein et Georgius Ziegler pro inspectoribus mortuorum Paulus Neuman vero pro chirurgo infectorum facultatis examini se submittere compulsi sunt etiam nolentes eo quod se jam ante annum dicerent examinatos et promissum salarium se non posse habere lamentarentur. Responderunt tandem et amplius instructi discesserunt. [fol. 213v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.700, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.700/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success