useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.701
Signature: 1.5.701
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Oktober 1645
Sitzung vom 20. Oktober 1645  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [20. Oktober 1645] VI. congregatio 20. Octobris. Ob quatuor nova decreta transmissa congregata facultas audivit primum quo mandabatur ut nominaremus duo pharmacopolla in quibus medicamenta curationi infectorum praescripta cum convenienti taxa confici deberent. Remissum est hoc negotium ad pharmacopoeos pro informatione qui responderunt nullam officinam in particulari nominari debere sed omnes ad eorum compositionem esse promptissimas medicamentorum vero taxam se facturos si facultas medicamenta consignaret.

    Secundo decreto jubebatur ut si quando imposterum mortuorum inspectores examinarentur ilos non tantum oretenus sed etiam scripto longa et ampla sui muneris instructione dimitteremus ad magistratum. Placuit facultati ut pro illorum captu daretur etiam informatio scripta quod factum. Imperiti tamen homines et indocibiles uti capere illam non potuerunt ita et non observarunt. Tertio jubebatur loco Giebleri alium nominare sanitatis magistrum qui expertus practicus et gradu doctoratus jam insignitus esset; quas conditiones a sacrae majestatis resolutione pro tam amplo stipendio reperiri Gieblero autem deesse asserebatur. Conclusum neminem uxoratum et liberis gaudentem posse denominari deinde alios quosdam pro ilustrium personarum cura esse reservandos caelibes tantum ad hoc munus idoneos esse ideoque praeter Gieblerum agendum cum D. Joanne Gasparo Heppio, qui idem practicus veteranus sub privilegio cancellariae imperialis Viennae medicinam faceret. Hic in sui denominationem consensit si tamen de stipendio et condigna habitatione perpetuandis certus redderetur. Hunc igitur adjecto catalogo omnium doctorum conscriptis uniuscujusque impedimentis regimini proposuimus quod illum approbavit. Sed cum Nie ante assignatam salarii et habitationis certitudinem jurare nollet ejus actualis susceptio abiit in oblivionem et neglectum.

    Joannes Hiels satelles caesareus conquerebatur uxorem suam in munere obstetricandi ab obstetricibus prohiberi et impediri. Petebat igitur ut reis hoc inhiberetur.

    At petitionem hanc obstetricibus examinatis et approbatis pro informatione exhibitam responderunt ipsam non esse per examen approbatam neque obstetricandi artem sub legitima obstetrice et magistra didicisse. Conclusit facultas ipsarum conatum promotoriali scripto ad aulae mareschallum esse promovendum. Cum actrici postea sedem eripuissent et illa pro decreto restitutionis me interpellaret negavi artis exercitium ili posse concedi absque literis absolutae disciplinae et examine facultatis.

    Conquerebatur Sophia Salverin se per Rosinam Nidermairin in partu destructam adeo quidem ut amplius urinam continere non possit uterus etiam quotidie probatur petebatque ut sumptus quos in medicamenta et chirurgum impendisset ili ab obstetrice restituerentur. Inspecta per obstetrices [fol. 214r] actrice uterus lue gallica corrosus inveniebatur, qua de causa etiam cura in nosocomio S. Marci fuerat usa. His et aliis multis circumstantiis bene consideratis obstetrix fuit absoluta. Joannes Zinner antehac in laboratorio aulico chymistarum carbonarius ab officio dimissus aquas aliquot destilatas publice divendere coeperat quas ei pharmacopoei per lictores curarunt aufferi. Is ad facultatem recurrens rogavit ut ejus aquae per doctores examinatae regimini recommendarentur. Placuit facultati paupertatis intuitu illi certas quasdam aquas a facultate approbatas venum proponendas concedi posse.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.