Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[13. Dezember 1646] Decima tertia die Decembris transmissae fuerunt literae compassus a domino provinciae marschalo concernentes nobilem dominum a Maming arrestatum in quibus petitum fuit ut facultas de ipsius vulnere capitis olim a balneatore male curato indagaret, qui laminam plumbeam durante cura in plaga retro aures consolidasse ferebatur atque adeo delirii adhuc durantis praefati a Maming causam praebuisse. Commissio desuper 17. peracta. Arrestatus sufficienter examinatus an nimirum aliquid de lamina plumbea in capite consolidatum esse sciret is negative respondit se hujus rei nullam unquam notitiam habuisse sed tantum falso ab uxore sibi impositum esse exinde relatio rursus domino marschallo transmissa fuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.721, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.721/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success