Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[8. August 1650] IV. congregatio 8. Augusti. Puer quidam e Bavaria per Danubium Viennam delatus civitatem ingreditur et sequenti mane peste infectus ad lazarethum deportatur ibique moritur. Hoc postquam regimen rescivit actutum decreto facultati mandavit ut D. Mittelbach ad suscipiendum sanitatis magisterium persuaderet vel alium idoneum Viennensibus nominaret. Conclusit facultas consulem et sonatum requirendum ut in promissi salarii quantitate D. Mittelbach facta permanerent vel pro utroque tempore salubri et contagioso stipendium cathegorico responso definirent id hoc maxime securitatis tempore ne quando pestis jam in obvios quosque saevit medicis ad privata stipendia dilapsis solummodo in casu extremae necessitatis ad praesentandum vitae periculum qualemcunque nominare cogemur vel nullum omnino medicum habere possimus. Responderunt propositum a se salarium multo minus tamen quam quod D. Mittelbach promiserant a regimine jam sufficiens esse judicatum ideoque nulla
ulteriore sua resolutione opus esse sed facultati incumbere ut aptum ad id munus medicum proponat qui assignato salario sit contentus eundemque ipsis denominet ut cum illo de stipendio tractare et ultimata concludere queant. Cum D. Mittelbach ob inconstantiam in promisso stipendio tum alias etiam causas hoc officium periculi plenissimum omnino refutaret nec ullus deinceps peste corriperetur regimen pariter et Viennenses hoc negotium ulterius urgere destiterunt. D. Joannes Christophorus Schmuz Viennensis in Italia legitime promotus med. dr. petiit ad actum repetitionis admitti. Sorte adeptus est aphor. 9 sect. II. Porro cum D. Mensuratus aerario facultatis non parum deberet ac de solutione nunquam cogitaret conclusum ut in defalcationem debiti ejus portio (de pecunia D. Schmuz) in aerario detineretur.
Cum D. Matthaeus Claus intellexisset post D. Bock paucorum dierum morbo defunctum ob exhibitum aliquem pulvisculum sibi mortis causam ab uno vel altero praepostere imputari rectori et consistorio supplicavit facultati injungi ut omnes a se pro demortuo D. Bock apud Joannem Fezer praescriptas medicamentorum formulas originaliter consideratas judicaret atque censuram suam insuper referret. Sed medicamenta fuerunt non tantum innoxia sed etiam salutaria quae omnia facultas voluit scripta informatione ad consistorium referre.
Joannes Georgius Hornickel balneator Brunensis examinatus conquestus est contra quendam Conradum Roschen civem Medlingensem qui cum artem chirurgicam nunquam didicerit multo minus examinari possit eam artem tamen in illo districtu libere exerceret et hac ratione sibi patientes eriperet. Placuit facultati scripto requirendum D. Augustinum Kevenhüler in Liechtenstein134 ut praefato Conrado Roschen praxin prohiberet ne facultas cogatur apud regimen vel ipsum caesarem ob denegatam justitiam deponere querelam. Dedi juxta conclusum literas nec actor unquam est reversus.
Venit huc Viennam quidam chirurgus nomine Joannes Jacobus Rosimund haereticus qui se practicum et chymiae amatorem intitulabat. Is mihi exhibuit schedam germanicam certa puncta suae peritiae continentem in qua promittebat se omnes hernias quantumvis magnas et inveteratas citra sectionem ac dolorem tam in viris quam in foeminis posse curare. Praeterea calculum renum et vesicae absque sectione eximera et ab ulteriori concretione posse praeservare ulcera cancrosa sanare visus debilitatem et ipsam coecitatem tollere luem gallicam denique suavissima et exiguae dosis medicina citra sudorem et corporis custodiam radicitus posse extirpare. Hoc ut imprimendi licentiam concederem petebat. Insolentes has pollicitationes cum ad aliquot collegas pro voti communicatione transmisissem impressionem omnino denegandam esse statuerunt.
Cum resolutione suis imposturis et fraudibus impedimentum opponi videret in Neu-Stifft hospitium sibi conduxit et pulverem luis [fol. 241 v] venereae alexicacum divendidit sed neminem restituit. Suam tamen schedam nescitur ubi imprimi curavit et hinc inde in oppidorum curiis affigi curavit.
Mandatum erat pharmacopoeis nostris ut agyrtis et circumforaneis citra licentiam medicamenta passim divendentibus per lictores vel alios convenientes modos pharmaca adimerent et ad facultatem deferrent. Inter ceteros etiam Paulum Datz lithotomum examinatum offenderunt eidemque aliquot vitreas lagenas, oleis quibusdam repletas fregerunt et in lutum diffuderunt. Cum Datz hac de re apud me conquestus suoru oleorum restitutionem peteret responderunt pharmacopoei omnia effusa periisse. Addidi ad hanc excusationem approbatam a facultate ipsius artem in herniis curandis cataractis deponendis calculis excindendis non tamen dedisse licentiam ut in publico ex rob sambucino et uno vel altero oleo falsam
134 Georg Augustin Freiherr von K. Besitzer der Herrschaften Mödling und Lichtenstein.
theriacam conficeret ac plebanis pecuniam fraudulenter emungeret. Quidam Adamus Hausknecht instrumentorum faber petiit ut veluti chymicus examinatus et a D. Mensurato tunc decano approbatus posset sua medicamenta conficere et venundare palam. Dedi informationem aulae porrigendam quam indignabundus abstulit sed ex litera neglexit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.786, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.786/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success