Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[18. September 1650] V. congregatio 18. Septembris. Christina Wagnerin e Mistelbach petiit licentiam sibi dari radices quasdam trochiscos contra vermes ot unguentum viride in publico foro vendendi. Et quamvis nullum aliud medicamentum intra corpus exhibendum se venale proposituram promitteret purgationes tamen et alia consilia (sic enim Rizinger de ila testatus est) dispensabat jussa igitur radices pharmacopoeis vendere ac domum redire. Anna Catharina Hülsin demortui cujusdam satellitis vidua ob mariti merita praetendebat jus obstetricandi. Plane postquam reliquae obstetrices approbatae saepius interturbassent contra ilas aliquoties conquesta nunc petiit ut sub multa 50 aureorum adversaris violentia inhiberetur ipsi vero privilegium obstetricandi daretur quod facultas denegavit.
Conclusit facultas cum obstetrices non tantum inter se continuas habeant lites et absque instructione vivant cortas ipsis praescribere leges et statuta praeterea numerum earum definire et quanto tempore quaevis sub alterius approbatae disciplina debeat versari et adjutrix permanere? Cum hoc facultatis decretum de numero et annis disciplinae transmisissem ut quantocyus informarent id tamen hactenus facere neglexerunt.
Cum Andreas Frauendienst chirurgus contra collegam et concivem suum Christianum Paurn tanquam non approbatum chirurgum saepius fuisset conquestus citatus est reus ad examen facultatis. Sed cum ipsi hoc non minus quam balneatoribus ibidem a D. Plöckner examinatis prohiberetur per regimen magistratui Hippolytano fuit injunctum ut utriusque artis magistris examen injungerent. Comparuit chirurgus et obedientiam promisit. Statuit autem facultas ut et D. Plöckner citaretur balneatores vero severiori decreto monerentur. Supplicavit majestati pro privilegio et ad facultatem pro informatione transmissus est Joannes Geuter Noribergensis lithotomus qui [fol. 242r] admissus est ad examen et 6. Octobris approbatus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.788, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.788/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success