Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[16. Juni 1609] XVI. Junii Jacobus Gottfridt von Haberschlag cavator dentium
petens a regia majestate privilegium exercendi suam artem per Austriam. Fuit ejus supplex libellus ad facultatem nostram pro informatione missus. [fol. 27r] Respondit facultas hominis conditionem et artem exploratam non habere neque tales examinari absque chirurgorum civitatis praejudicio posse quapropter non consultum videri ut sua regia majestas talibus privilegia ulla impertiat. Circa finem Junii duo medicinae studiosi Carolus Auer et Christophorus Lechner Austriaci supplicarunt pro vacantibus duobus Emericanis stipendiis quae ad informationem dominorum superintendentum ejusdem stipendii utrisque colata sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.79, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.79/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success