Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[11. August 1609] XI. Augusti habita fuit in mea domo congregatio cui interfuerunt
omnes facultatis doctores.
Primo loco propositus fuit supplex libellus Joannis Antonii Borasi Tridentini petentis
a consule facultatem divendendi aquam pro dealbandis dentibus emplastrum pro
evellendis porris et verucis item subligaculorum pro herniis cujus libellus a senatu
Viennensi ad facultatem pro informatione transmissus fuit. Facultas ad
apothecarios pariter pro informatione transmisit.
Eodem die lecti sunt bini supplices libelli petentium vacans morte D. Joannis Adami
sanitatis magisterium unus D. Conradi Colmanni theoricae professoris secundarii
alter D. Balthasaris Pastorii ab excelso regimine ad facultatem missi. Facultas
consideratis omnibus dignum et justum censuit praeferri huic officio D.
Colmannum ut facultatis membrum et bene meritum.
In eadem congregatione D D. Piripachius exdecanus acta sui decanatus legit
coram facultate quae approbata sunt et ut in librum actorum inscriberentur
permissum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.80, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.80/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success