Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[20. Jänner 1653] Fuit lectum decretum a consistorio quod 20. Januarii praesentatum fuit ut decanus et facultas medica stellam novarii quam cometam vocant recognoscant et judicium desuper tradant.
Conclusum: Cum potior pars astronomiae non sit gnara, D. senior Guilielmus Rechperger et D. Mannagetta rogentur ad satisdandum petitioni. Ego sub nomine facultatis decretum misi: Dominus senior sic ait: Quotquot cometae nostro tempore hic visi sunt ego descripsi; fui enim mathematicus ordinarius imperatorum Rudolphi et Matthiae. Hic etiam istum [fol. 250r] obiter vidi ac breviter descripsi ac Ratisponam transmisi ad imperatorem. Quod si velit dominus decanus illum habere ego describam et ipsi mittam. De cometa quod dicitur observavi ego illum et crinitum inveni quamvis aliqui in principio cum cauda valde obscura apparuisse dicant observavi illum in sinistri pedis orionis parte inferiori fere illo pede ubi insistit dorso leppus sub gradu 28 aut 29 tauri. Paralaxin aut diversitatem aspectus nullam aut exiguam potui observare ita ut putem verum ipsius locum esse super luna versus coelum Sirii. Motum ejus exacte hactenus observare non potui propter frigus nocturnum quod mihi seni alias facile frigescenti tempus ad observandum eripuit puto tamen quod motum habeat cum zodiaco satis velocem et irregularem. Malorum effectorum causas non producunt criniti sicut caudati puto tamen quod Polonis, Turcis et Moscovitis ut plurimum grave minetur incommodum hoc enim respiciendo denotat. Etiam Galliam attigit gravia bella hisce partibus minuens orionis martialis adstipulante Sirio. Jam autem a 5 aut 6 diebus nihil amplius video forte quod evanuit raro enim diu durant criniti sed facilius quam caudati effugiunt. Imperatorem nostrum non tangit hic cometa est enim ultra zodiacum a polo nostro aversus in orionis pede sinistro versus leporem proinde longinquas regiones denotans. Haec noster senior 54 annorum in facultate medica.
D. Mannagetta informavit hisce verbis. Noro quae uter de cometis ad haec tempora visis sed de illo qui nuper mense Decembri et Januario hujus anni quod sit
primo adversus quae coeli loca transierit vel perambulaverit quando videri desierit et quid portendat? — Alias aliorum astronomorum tractatus emi et apposui quos consistorio tradidi.
Vidua apud auream coronam Barbara Ulrichin desiderat conficere antidotum Andreae Matthioli et annuit facultas.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.813, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.813/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success