Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[26. August 1652] III. congregatio 26. Augusti. D. Petrus Leonhardus de Moquetin
petiit a consilia admitti et admissus est.
Henricus Friderich med. dr. alibi promotus ut haereticus post praxin in Ungaria
factam ad fidem catholicam conversus Viennae facultati nostrae voluit incorporari.
Cum vero illius promotio pontificis et imperatoris authoritatibus careret jussus est
utriusque defectus adferre supplementum quod fecit. Assignato igitur aphor.
admissus est.
Comparuit etiam dominus Paulus de Sorbait Patavii legitime promotus med. dr. qui
facto solenni repetitionis actu ad consilia petiit admitti. Dedit praeter aureum pro
sessione loco collationis quam D. Friderich procuraverat aerario facultatis ita
senioribus volentibus 15 flor.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.809, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.809/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success