Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[2. Dezember 1653] Secunda Decembri in mea conductitia habitationem (vulgo der Sternhoff in der Schultergassen ganant) proposui consistori decretum quo mandatur ut pro excipiendo rege Romanorum Ferdinande IV. nunc intempestiva morte nona Juli per variolas superveniente lethargo anno 1654 ablatus cujus anima quiescat in pace et vivat Deo togam et pyrethum pro pedello nostro fieri curarem. Sed cum nihil in aerario esset ad meam fidem materiam accepi et togam et pyrethum quae adhuc ad facultatem sunt praeparari curavi. Contribuerarit doctores: 28 flor. 30 cruc. Debuimus autem solvere 36 flor. 30 cruc. restant ergo mihi solvendi 5 flor. 30 cruc. In decreto explicat se regimen quod non inhibeat patientes peste infectos invisere sed jubet si tales reperiamus statim notificemus si vero curare velimus inter curam alios non visitemus post curam alios non visitemus sed consuetam contumaciam faciamus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.846, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.846/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success