Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[20. Februar 1654] I. congregatio 20. Februari. Decretum fuit praelectum novum
cometam concernens ut aliqui ex colegio nostro notarent an esset cometa et quid
praetenderet. Conclusum fuit ut regimini non responderetur. [fol. 259v]
Dedit tamen D. Guilielmus Rechperger suam opinionem: Bis et ante medium noctis
ego lustravi cometam et prorsus nihil ne umbram quidem cometae videre potui ita
ut putem loco cometae visum fuisse vulgo Hesperum seu stellam Veneris quae
jam in perigaeo nostro hoc est in parte inferiori excentrici apparet at non magno et
obscuro fulgore conspicatur qui nuper apparuit in dorso lyrae statim vidi tametsi
ultra zodiacum situm cum non fuerit usque adeo visibilis.
Supplicavit dominus Weidner pharmacopoeus caesareus ad nigram aquilam
138 Der Rest der Seite ist leer.
incorporari civicis pharmacopoeis. Cujus petitio pro tempore non totaliter approbata
ubi tamen cum pharmacopoeis convenerit facultatem medicam non futuram
contrariam. Contravenerunt pharmacopoei sed ubi rediit Weidner Ratispona
amicabilem compositionem habuit cum iis et propterea anno currente examinatus
fuit.
Fuit approbatum examen Georgii Franck chirurgi provincialis Krembsae.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.847, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.847/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success