Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[15. Jänner 1657] I. congregatio 15. Januarii. Propositum fuit negotium circa
stipendium Emericanum et revisae sunt rationes. Verum cum facultas interim me
in decanum elegisset commissarii D. Petrus a Magier et D. Ludwig electi sunt.
Anna Maria Dreschin ancilla apud dominam Sutingerin supplicem libelum ad
venerabile consistorium dedit rogando quatenus ex stipendio Emericano aliquod
subsidium pro instanti matrimonio elargiretur. [fol. 274v]
Licet dicta ancila ex Bergeriano stipendio accepisset 25 flor. insuper a venerabili
consistorio 30 flor. ex Emericano stipendio obtinuit.
Secundo propositum fuit siquidem nostri pharmacopoei passim non solum
142 Bekannter ist dieses Buch unter dem Titel: Hercules medicus.
pharmaca cathartica patientibus absque ordinatione ac consensu medicorum de facultate exhibeant contra privilegia nostra ac suum proprium inclytae facultati praestitum juramentum verum medicam etiam praxin exerceant quomodo scilicet pharmacopoei sint corrigendi ac in bonum ordinem reducendi. Conclusit facultas ut mitterem ad collegium pharmaceuticum severum aliquod decretum quatenus sub mulcta 30 flor. ab exhibitione catharticorum ipsaque praxi inposterum certo certius abstineant. Insertum insuper decreto fuit ut quilibet suum nomen subscriberet. Tertio septem med. stud. supplicem facultati dederunt libellum pro assignanda materia ad primam lauream obtinendam nimirum Mag. Joannes Schubertus, Mag. Joannes Jacobus Stumpf, Mag. Conradus Kremer, Mag. Valentinus Laurentius Wagnerus, Mag. Laurentius Wibertus Ragatschin, Mag. Michael Winer, Mag. Loga. Consensit facultas.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.875, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.875/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success