Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[7. Dezember 1656] Quarto a rectore et consistorio pridie conceptionis B. Virginis [fol. 275r] missum fuit ut scilicet pro nunc et inposterum semper quilibet decanus in propria persona juramentum de immaculata conceptione iuxta formulam impressam coram rev. et ampliss. dom. universitatis cancellario in cathedrali ecclesia praesento rectoro deponat quod ego una cum aliis praestiti.143 Quinto cum secundum nostra privilegia omnes in tota Austria pharmacopoei chirurgi balneatores artem suam licite excrcere non possint nisi prius hic Viennae a facultate sint examinati conclusit facultas ut tales per decretum citentur atque ad examen coerceantur.
Sexto dominus Wolfgangus Hever qui suo voto me in decanum una cum omnibus aliis facultatis doctoribus elegit paulo post contra hanc electionem excepit fuitque protestatus decanum me agnoscere non vult. Proposui hoc facultati ut modum excogitaret quo dominus Hever ad bonam frugem reduci posset. Conclusit facultas ut per decretum ipsi insinuarem nomine totius facultatis siquidem dominus Hefer decanum non agnoscit ut inposterum ab omnibus congregationibus earumque fructibus percipiendis suspendatur. Misi decretum; dominus Hefer in nulla congregatione comparuit toto hoc anno.
II. congregatio. Lectum primo fuit in facultate decretum missum a rectore et consistorio [fol. 275v] quatenus facultas cum aliis facultatibus deliberet quomodo sua caesarea majestas per totam Austriam ac omnia loca hic reditura frui posset certa portione et legatis "über einen gethanen Vorschlag" ab aliquo anonimo ad suam caesaream majestatem uti patet ex transmisso decreto. Conclusit facultas a facultate juridica informationem capiendam interea sua caesarea majestas moritur144 et sic nihil hae de re fuit motum. Secundo lectus fuit libellus balneatorum Viennensium contra Tomam Winterlin balneatorem ad S. Udalricum qui obtinuerat amplissimum privilegium per sub- et obreptionem a sua caesarea majestate practicandi contra sua privilegia. Rogabant igitur quatenus facultas intercedere dignetur apud suam caesaream majestatem pro inhibendo ac rumpendo Tomae Winterlins per sinistram informationem obtento privilegio. Conclusit facultas balneatoribus esse assistendum exhibendumque nomine facultatis supplicem libellum caesareae majestati. Balneatores fieri curant a suo advocato libellum qui dum exhibendus esset moritur caesarea sua majestas et sic ulterius motum fuit nihil.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.876, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.876/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success