Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[19. Dezember 1657] VI. et ultima congregatio 19. Decembris. Deliberavit facultas de constituendo seniore in consistorio ad interim in absentia D. Mannagettae. Ego fui electus ubi autem D. Mannagetta reversus fuerit senioratum suum in consistorio continuabit.
Cum quotidiana experientia testetur quod facultas diversa negotia saepe saepius tractanda habeat cum agyrtis psoudomedicis ac chirurgis externis ratione quorum vel ad excelsum regimen vel ad dom. Viennenses vel judicem civitatis etiam externos judices diversa sint expedienda decreta ac conficiendae scripturae quae non tam a medico quam aliquo doctore juris concinne fieri possunt conclusit facultas ut certus inposterum doctor juris constituatur qui facultatis negotia quoties opus fuerit tractet honorarium ipsi annuum exhibendum vel ex aerario vel ut quilibet de facultate doctor aliquid comportet.
Sub meo decanatu omnes officinas pharmaceuticas una cum doctoribus de facultate ac duobus pharmacopoeis senioribus diligenter visitavi. [fol. 283v] Sequuntur rationes acceptorum et expensarum: Antecessor meus nihil pecuniarum ad me misit. [fol. 284r]
Accepi ut sequitur: Ex fundatione dom. Sigismundi Geisler's p. m. annuum censum 20 flor. ex 200 flor., so auf dem sachsenhause satzweise geleget 10 flor. Remanserunt ex examine provisoris in hospitali 3 flor., septem baccalaureorum 21 flor., chirurgi Caroli Negroll 3 flor., destillatoris balsami sulphuris 3 flor., pharmacopoei Stokeroviensis 3 flor., provisoris ad nigrum elephantem dom. Deutzsmans 3 flor., chirurgi Badensis 3 flor., [fol. 284v] balneatoris Melicensis 3 flor., Ferdinandi Fetzers 3 flor., ex mulcta provisoris ad nigrum elephantem 9 flor. Summa acceptorum: 84 flor. Expensa: Musicis ad S. Stephanum persolvi 7 flor. 30 cruc, pedello pro vitris, cultris, orbibus ac mappis mensalibus 3 flor. 57 cruc, pro sacro cantato in festo Ss. Cosmae et Damiani 1 flor. 30 cruc., pro colatione in domo universitatis vor allerhandt Confect undt Zucker 21 flor. 18 cruc, sacristano pro cathedra 30 cruc, [fol. 285r] pro confectionibus saccharatis, turtis, pasteten, vino et pano albo aliisque necessariis appositis 26 flor., pro 8 mensuris vini hispanici 9 flor. 36 cruc., dom. D. Monschein pro laboribus in conficiendis decretis diversis 3 flor., pedello annuum salarium 9 flor. Summa: 82 flor. 21 cruc. Remanent aerario 1 flor. 39 cruc.
Bernardus Schlüter phil. ac med. dr. m. p. Virtute decet non sanguine niti. Claudianus. [fol. 286rUs]
[1657/1658]
Acta decanatus IV. Joannis Guillelmi Juncker phil. et med. dr. augustissimi Romanorum caesaris Leopoldi medici cubicularii electi 13. Decembris 1657 sub rectoratu domini Caspari Joannis Piribachii phil. dr. filii et nepotis rectorum (alias scholae ad S. Stephanum rectoris) electi 26. Novembris 1657. Dom. Josephus Kupferschin praepositus in Hertzogburg146 in rectorem electus recusavit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.900, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.900/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success