Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[18. Dezember 1657] XVIII. Decembris Maria Kampflin Augustae Vindelicorum nata, quae anno 1645 ab Elisabetha Haydin obstetrice jurata fuit praesentata et inscripta postquam annos tyrocinii absolvisset Tulnam se contulit ubi 5 annis postmodum in Stockerau ubi quatuor annis artem obstetricandi exercuit tandem Viennam rediit et Ursulae Loberin caesareae obstetrici inserviit aliquamdiu tandem per recommendationem illustriss. dom. Breunerin natae comitissae de Nagioli cui in puerperio cum summa satisfactione inservierat recommendata et ab aliis obstetricibus juratis laudata examinari petiit quod factum est. Satisfecit et solvit unicuique dom. doctori unum ducatum et debitam ac honestam dedit collationem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.902, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.902/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success