Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[17. August 1682] VIII. congregatio 17. die Augusti. Supplicavit med. stud. Josephus Ignatius Muschl pro stipendio Bitneriano et obtinuit.
Comparuit dom. Andreas Pack med. dr. Paduae promotus et pro repetitione rogavit. Accepit aphor. 17 sect. II.
D. Losser loco collationis, quam distulit et hactenus debuit, cuivis ex 20 medicis qui assignationi interfuerunt, solvit imper.
Georgius Weis lithotomus Viennensis exhibuit nobis libellum supplicem, in quo se in doctorem chirurgiae ab aliquo comite palatino nomine Joanne Schweizer phil. et j. u. dr. Nuper promotum fuisse insinuat, addito collati sibi hujus doctoratus testimonio solenni ab eodem comite. palatino sibi communicato. Quae clandestina promotio sicut in loco, in quo tam celebris universitas est, non potest non male audire, ita ex lectione ipsius diplomatis deprehendimus, quod ex hac parte vitiose et nulliter facta sit.
Primo quidem, quia sine praevio examine, quod juxta ipsum caesareum decretum huic comiti palatino datum apertis verbis requiritur facta sit.
Secundo, quod fidei professio promotioni doctorali necessario praemittenda suscepta sit a laico, ipso nempe prius dicto comite palatino spreto et praeterito universitatis cancellario, sui soli vel alteri cuicumque ab ipso subdelegato talem fidei professionem suscipere convenit. Conclusit itaque facultas, ut negotium consistorio proponatur ejusque judicium et sententia desuper exspectetur. Consistorium vero regimini causam istam insinuandam esse judicavit. [fol. 33v] Probavi quoque regimini, quod non ita pridem iste Schweizer doctorem theologiae sine ullo praevio examine creaverit, cujus tamen facultas licentiam vigore sui diplomatis nullam omnino habet. Addidi hujus facti literas testimoniales propria manu et sigillo rev. dom. comitis de Pötting modemi officialis mihi communicatus. Sententiam talem regimen tulit, ut nempe facultas per suos deputatos nec minus etiam ipse promotor et promotus uterque suo diplomate instructus ad dictum diem in regimine compareat, quod factum. Ubi causa ista per me etiam oretenus acta et talis tandem sententia vulgo Verlass impetrata, ut Georgius Weis examen facultatis nostrae a tribus ejusdem membris tanquam examinatoribus subire cogatur, interim vero diploma sui doctoratus maneat in suspenso, manibus et custodiae secretarii, qui commissioni huic interfuit traditum.
Mense Septembris repetiit D. D. Fack. [fol. 34r]
Dom. Maximiliana Weidnerin vidua et domina pharmacopolii ad nigram aquilam supplicavit circa finem mensis, quatenus facultas Gabrielem Coelestinum art. pharm. peritum pro provisore pharmacopolii sui examinare dignetur. Examinatus est 27. Octobris a D. Ganser, Sorbaith, Stuber et Ilmer, ex pharmacopoeis a dom. Lavin et Ponz.
Hoc mense Octobri inceptae et finitae sunt visitationes omnium civilium pharmacopoearum, omnesque bene et sufficienter instructae visae.
Principio mensis Novembris visitati etiam materialistae.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.101, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.101/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success