Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[16. November 1682] IX. congregatio 16. Novembris. Lecta et approbata sunt acta D. Ganser. Supplicavit D. Fack pro sessione et obtinuit.
Georgius Josephus Geieregger med. stud. sibi rogavit vacans stipendium Bitnerianum. [fol. 34v]
Audita controversia, quam universitatis nostrae pedellus cum aliquot juvenibus dom. doctoribus propter denegata jura hactenus habuit. Denegarunt vero eidem jura, quia theses eorum pro repetitione compositas ad doctores circumferre recusavit.
Tentavi compositionem, ut nempe juribus ex culpa ipsius pedelli recusatis pro hac vice careret pedellus, deinceps autem acciperet et theses similes compositas circumferre non recusaret nec non etiam praefatos doctores per schedulas suas non minus vocaret quam reliqua facultatis membra. Sed ad aequitatem persuaderi a me pedellus non potuit, contra quem proinde consistorialiter deinceps agunt doctores, freti decisione quae ut antecedenter insinuatum a consistorio contra pedellum jam facta fuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.102, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.102/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success