useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.105
Signature: 1.7.105
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. November 1682
Sitzung vom 26. November 1682  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [26. November 1682] Von des herm Rectoris megnifici und venerabilis consistorii wegen Herm Decano et Facultati medicae ex officio in freindtschafft anzufiegen. Demnach durch negsthin beschehene resignation von Herm Doctori de Sorbaith die professura primariae praxeos auch der senioratus in Consistorio vacandt worden, alss hat man Ihme Decano et Facultati medicae solches himit zu wissen thuen wollen. Die werden nun einen anderen seniorem dem alten herkhomen gemess dem Consistorio vorzustöllen wissen. Ex consistorio den 26. Novembris 1682.

    Ex hoc facultas colligere poterit, quod senioratus in consistorio professurae primariae necessario non sit annexus, Quia tamen hactenus copula senioratus cum primaria professura semper fuit observata, noluit facultas circa hoc negotium aliquid immutare sed Dri Kremer, cui professura competit etiam seniorem constituit

    Supplicavit D. Joannes Baptista Losser pro sessione et obtinuit post D. Stockhammer. [fol. 35v]

    Sub decanatu D. Kremer erant sub classe seniorum 9 et totidem sub 2. classe, reliqui in juniorum classe. Ab eo tempore, quia numerus doctorum notabiliter increvit, rationi et aequitati conforme est, ut determinatus cuivis classi, praesertim 1. et 2. etiam extendatur numerus, quaro imposterum numerabimus in 1. classo 10 senioros, in 2. totidem et reliquos pro tertia classe juniores, quorum numerus certus constitui ideo non potest, quia nullum e doctoribus alibi legitime promotis ex gremio excludere nobis licet.

    Sciendum, hanc in tres classes distributionem sine causa factam non fuisse, licet enim olim officium decanatus penes seniores tantum fuerit. Visum tamen fuit procedente tempore in commodum facultatis fore, si non modo seniores sed etiam, qui illos proxime sequuntur in 2. classo, notitiam facultatis et negotiorum in eadem occurrentium maluram sibi compararent.

    Tertio juxta consuetudinem longo tempore facultati demonstratur et hoc, quod exrectoribus medicis post decanatum, qui exrectoribus de jure permittitur finitum, semper alius ex classe seniorum hactenus successerit decanus et post hunc tandem unus ex media classe in decanum eligatur.

    Quarto, non minus a longo tempore observatum et consuetum, ut sub universitatis rectore medico decanus semper esset ex senioribus, de quibus praesumitur [fol. 36r] quod in officiis et et negotiis universitatis diutius versati fuerint et consequenter exinde peritiores facti, vices rectoris quandoque absentis melius et securius agere possint. Successit tandem novi decani ex classe seniorum electio.

    Accepta: Duae obligationes dom. Francisci Kaufman pharmacopoei ad auream coronam 1100 flor., obligatio pedelli 150 flor., in parata pecunia 254 flor. 39 cruc., ex capitali 1100 flor., 60 flor., a pedello 50 flor. ab eo interesse 6 flor., a 6 repetentibus 36 flor., pro sessione 33 flor., a 2 balneatoribus civitatis Neostadiensis 6 flor., a 4 balneatoribus 10 flor., a 2 chirurgis 6 flor., a provisore ad nigram aquilam 3 flor., a 3 obstetricibus [fol. 36v] 9 flor., a paupere obstetrice 2 flor., a 2 inscriptis obstetricibus 3 flor. Summa exceptis 50 flor. pedelli bis numeratis: 1678 flor. 39 cruc.

    Exposita: Pro saccharatis in collatione 41 flor., pro 9 mensuris vini hispanici 10 flor. 48 cruc., pro panibus butyraceis 1 flor. 40 cruc., pro utensilibus ad stemendas mensas 5 flor. 51 cruc., pedello salarium 9 flor., tubicinibus campestribus 15 flor., pro musica sacrum cantante 7 flor. 30 cruc., sacerdotibus pontifici ministrantibus 1 flor. 30 cruc., famulis templi 45 cruc., pro operculi ad poculum argenteum pertinentis integratione aurifabro 1 flor. 15 cruc. Summa: 94 flor. 25 cruc. Restant: 1084 flor. 14 cruc.

    Dedi successori in pecunia 384 flor. 14 cruc. [fol. 37r] obligationem pedelli 100 flor. dom. Kaufman 1100 fl. Nec temere nec timide.

    Wolfgangus Plöckner dr. m. p. [fol. 38r]3

    [1682/ 83]

    Acta decanatus I. Joannis Jacobi Stumpf phil. et med. dr., electi 6. Decembris 1682 sub rectoratu domini Laurentii Grüner theol. dr. cathedralis ecclesiae ad S. Stephanum canonici.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    3 Fol. 37v ist leer.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.