Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[5. Mai 1683] II. congregatio 5. Maii. Cum super querelas et instantiam nostram contra agyrtas factam a regimine responsum non sequeretur, interim illi quotidie magis invalescerent, quaestio fuit, quomodo homines isti sint coercendi. Suaserunt plerique, ut apud regimen per repetitos libellos supplices ulterior fiat instantia, gravia, quae in republica inde emergant damna demonstrando simulque rogando, ut potestas nobis quaedam concedatur per rumorum magistrum illos comprehendendi, incarcerandi, aliave vi ad obedientiam compellendi. Huic consilio inhaesi quidem sed sine effectu.
Joannes Adamus Eckstain chirurgus ab aula caesarea privilegiatus petit examinari.
D. Losser medicus Crembsensis conquestus est, quod physicus provincialis D. Radocla clam et in ipsius absentia pharmacopolia visitaverit. Ideo rogavit facultatem, [fol. 40r] ut ex gremio suo commissarios denominet, qui ipso quoque praesente visitationi intersint.
Responsum ei fuit, ut per libellum supplicem apud status provinciae pro dictis commissariis a facultate requirendis instet, iidemque status sumptus administrent.
Joannes Satler ein Zahnartzt auf der Widen ante plures annos sub decanatu D. Ludwig piae memoriae examinatus, petiit particulariter examinari super confectionem balsami cujusdam contra plures affectus morbosos valde, ut ajebat mirabilis simulque licentiam sibi concedi publice hunc vendendi, quod ipsi fuit absolute denegatum, ne huic circumforaneo ansa praeberetur homines defraudandi et destruendi, cum comminatione, quod si eum hoc suo balsamo deprehensus fuerit poenam incurret cum annihilatione privilegii sui.
D. Plöckner legit sua acta, quae approbata sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.107, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.107/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success