useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.120
Signature: 1.7.120
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Februar 1683
Sitzung vom 24. Februar 1683  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [24. Februar 1683] II. congregatio 24. Februarii. Proposita fuit primo differentia orta in consistorio universitatis, an nimirum in absentia rectoris debeat succedere et vices agere decanus illius facultatis vel an consistorium debeat eligere unum, vel rector ipse substituere alium cum consensu consistorii. Dom. Hoffman enim propter negotia publica ab aula per aliquod tempus in Hungariam fuit delegatus. Qui, antequam recederet, in consistorio movit hanc quaestionem et quia dom. senior facultatis juridicae non juxta pragmaticam informavit consistorium sed ex proprio conceptu, substitutus fuit in vicerectorem dom. Katius, consiliarius regiminis, tanquam exrector illius facultatis. Ego autem, cum contrarium in nostra facultate semper expertus fuerim, praejudicia attuli demonstrando, quod rectores in absentia sua semper substituerint dom. decanum illius anni [fol. 47r] nisi hoc obstet, quod pro una vel altera vice tantum et non pro longo tempore sit, differentia. Decanus autem facultatis juridicae habita pleniori informatione et notitia ex pragmatica universitatis cum protestatione contradixit huic electioni et se insinuavit apud dom. superintendentem caesareum Maximilianum de Sala volendo annullare omnia consistoria illius vicerectoratus simul et transmissi sunt duo commissarii ex facultate juridica ad dom. Katium, ut hoc officium propter illatam suae facultati et decano injuriam resignaret. Cum autem dom. superintendens caesareus hoc praesciret, regimini propter impedimenta publica rem proposuit et statim cuilibet decano ex 4 facultatibus fuit transmissum decretum, ut citra praejudicium nostrum tam in petitorio quam in possessorio propter bonum publicum compareant in consistorio et quantotius informemus regimen, quomodo de facto vel ex consuetudine vel ex jussu pragmaticae fuerit observatum in singulis facultatibus. Tradamus autem in scripto manente interim D. Katio.

    Conclusum fuit a facultate nostra, quod non tantum semper apud nos taliter fuerit observatum sed articulo ex pragmatica 3, de decanis et decanatibus taliter debeat observari ut in absentia rectoris sit vicerector decanus illius facultatis. [fol. 47v] Relatio autem tradita non fuit propter certas causas. Et quod bene notandum, istud praejudicium iterum anihilatum fuit, quia in absentia rectoris et vicerectoris in festo S. Hivonis decanus facultatis juridicae D. Reitthorn egit vicerectorem in publico conventu universitatis et D. D. Zwikh senior vicedecanum et sic manet antiqua consuetudo in suo statu.

    Secundum fuit ratione pecuniae elocandae ex ladula nostra supra domum aliquam civitatis et conclusum fuit ita, quod debeat fieri, si locus sit securus. Sed quia occasio auffugit, res permansit ut antea.

    Tertium fuit ratione balneatoris Martini Schlinskhi, qui propter mulctam accusavit nos apud consistorium, disputando nobis jurisdictionem in personam suam et libellum supplicem valde scabiosum tradidit, traducendo nos enormiter. Cum autem rem proponerem facultati, conclusit, ut protestando jurisdictionem nostram et privilegia defendam, quod feci. Ne autem videamur partes fieri cum nostris subditis, singulari decreto vocatus sum. Considerando denique, quod delinquentes facultati subditi, si corrigantur se semper nobis opponunt et adhuc lites erga nos instruunt modum illos compellendi excogitavi et cum assistentia dom. [fol. 48r] de Sala apud regimen supplicavi, ut nobis Compelle benigne contribuant jubendo, ut magister rumorum super inobedientes nobis ad nostram citationem compareat, demonstrando summum necessitatem et magnum damnum, quod ab hujusmodi hominibus miseris patientibus infertur. Et videntes petitum nostrum justum et necessarium, statim magistro rumorum decretum miserunt, ut ad nostrum petitum compareat et obstrepentes nobis ad obedientiam cogat et hoc quidem non pro una sola vice sed semper.

    Supplicanti Joanni Bänkhel pro stipendio Emericano fuit denegatum primo, quia est contra litteras fundationis. NB. Supplicavit apud consistorium cum nostro praejudicio et voluerunt sibi arrogare hoc jus distribuendi illud stipendium, sed quia protestando me opposui, jussus fuit reverti ad facultatem et ibi supplicare.

    Filiolo autem D. Spenholz piae memoriae fuit concessum stipendium. [fol. 48v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.