Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[14. Juni 1683] Consistorium episcopale Viennense per litteras compassus 14. Junii significavit facultati, quod Ferdinandus Thomas Renati, caesareae camerae pictor uxorem suam ex alieno thoro gravidam suspicetur, eamque propterea judicialiter accuset, ipsa vero se gravidam esse pertinacissime neget. Rogat itaque consistorium, ut per certos commissarios assumptis simul duabus obstetricibus senioribus, rei veritas indagetur a medicis. Delegati sunt D. Pock et Buswe cum Helena Prüglin et Elisabetha Schützin, qui eam non solum gravidam sed partui jam proximam invenerunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.110, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.110/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success