useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.111
Signature: 1.7.111
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Juni 1683
Sitzung vom 26. Juni 1683  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [26. Juni 1683] IV. congregatio 26. Junii. Quaestio fuit, quomodo Martinus Schlinscky ratione dictatae sibi mulctae ad obedientiam sit compellendus. Conclusum fuit, ut nullus medicorum apud patientes cum illo concurrat, secundo, ut per decretum ad balneatores missum ab eorum coetu eo usque coerceatur, donec facultati se se accommodaverit. Tertio, his non proficientibus rem tandem ad instantias superiores esse deferendam, juraque nostra et privilegia ibidem esse defendenda.

    Aliae litterae compassus a consistorio episcopali Viennensi de 18. Junii ad nos missae sunt, quibus Anna Catharina Kantlerin conqueritur, quod abhinc aliquo tempore Joanni Adamo Schmitter nupserit, qui matrimonium nunquam grummavit nec consummare possit. Rogat itaque, facultas ut dictum Schmitter inspiciat et judicet an naturaliter sit impotens et nulla arte medica [fol. 41v] ad matrimonii consummationem juvari possit. Facta inspectione et re bene examinata judicarunt medici, quod ob laudabile temperamentum totius actiones tam naturales quam vitales satis adhuc vegetas et organorum genitalium conformationem decentem pro impotente simpliciter haberi non possit, maxime quod in infimo conjugio undecim proles generaverit et de facto adhuc licet grandaevae aetatis stimulos Veneris subinde sentiat.

    Idcirco si animorum conciliatio et verus anior inter cohabitantes induci posset ac praefatus Schmitter bonis alimentis et medicamentis convenientibus tractaretur, eum ad copulae consummationem adduci posse spes foret. D. Wienheimb sorte fuit assignatus aphor. 18 sect. I.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.