Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[5. August 1683] Eodem tempore die 5. Augusti aliud decretum a dictis consiliariis intimis et deputatis missum fuit, quo mandarunt, ut dysenteria in hac urbe saeve grassante et quotidie magis ingravescente, decanus cum consule hujus urbis utpote directore consilii sanitatis conferat et quomodo malo huic obviari possit deliberet, quod factum fuit die 7.
Festum Ss. Cosmae et Damiani celebratum fuit sed sine oratione, eo quod stud. med. ad hoc pridem denominatus tempore obsidionis excubiis et annis distractus ad perorandum se non praeparaverat. Constitueram etiam ob disturbia bellica sumptus pro collatione in domo universitatis ad pias causas applicare aut aerario facultatis addere sed quod procurator nationis Saxonicae in festo S. Mauritii collationem dedisset suasu rectoris et consistorii eum imitari oportuit.
Exequiae Rechpergerianae mense Octobri celebratae sunt uti et in mense Martii.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.113, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.113/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success