Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[13. November 1685] V. congregatio 13. Novembris. Propositum fuit negotium facultatis Pragensis, quae humaniter et amicabiliter a nobis scriptotenus requirunt, ut cum universitas ipsorum Carolina sit filia, nostra vero Viennensis sit mater illius,6conveniens ergo est, ut paria habeant quoque privilegia. Transmittunt itaque sua privilegia rogantes ut cum nostris conferamus an nostris sit conformia, quod et factum et rescripto intimatum, esse aequalia nostris. [fol. 57r]
Accepta: Die 3. Februarii a dom. Kauffmann, qui pie mortuus est 30 flor. Die 12. Septembris Sigismund Pontz als Gerhab der Kauffmannischen Pupillen von den auf das Haus bey der gulden Cron fundirten 500 flor. 6 pro cento 30 flor., a 7 examinibus 21 flor., von 2 Hebamen 3 flor. Summa: 84 flor.
Expensa: Pro confectionibus saccharatis, vino hispanico et semelis 49 flor., salarium advocati 18 flor., sacerdotibus 1 flor. 30 cruc., pro sacro cantato 7 flor. 30 cruc., aedituo 45 cruc., pedello 9 flor., pro utensilibus 5 flor. 22 cruc., pro postis 3 flor. Summa: 94 flor. 7 cruc. Remanet mihi facultas 10 flor. 7 cruc., quod donatos cupio.
Deum time, proximum ama. Franciscus Ganser phil. et med. dr. m. p. [fol. 57v]
[1685/ 86]
Acta decanatus II. Friederici Ferdinandi Illmeri de Wartenberg phil. et med. dr. praxios medicae professoris publici et ordinarii, majestatis Leopoldi I. consiliarii et personae medici, electi 4. Decembris 1685 sub rectoratu domini Joannis Antonii de Vestenburg canonici ad S. Stephanum.
Anno 1685 supplicavit Godefridus Marquardus Silesius Lignicensis pro examine in arte ophthalmica et lithotomica et examinatus est 28. Decembris.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.144, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.144/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success