Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[16. Jänner 1686] I. congregatio 16. Januarii. Praelectum est decretum a regimine, in quo jussi fuimus conficere taxam pharmacopocis, utpote qui in hac civitate hactenus ea caruissent et in medicamentorum pretio excedere visi essent. Cumque hoc peteretur intra octiduum confici, conclusum est ut petatur longior mora et demonstretur negotii difficultas ac amplitudo sicqua obtenti sunt duo menses. Elegi D. Plöckner, Stumpff et Festa, inter pharmacopoeos dom. Zorn seniorem, dom. Ginter pharmacopoeum caesareum, dom. Lavin pharmacopoeum statuum et in horum linius vel alterius absentia dom. Ignatium Greimolt pharmacopoeum ad aureum cervum. Vixque suffecerunt 2 menses ad finiendum laboriosissimum opus, quamvis singulis diebus per 3 horas et ultra laboratum sit. Deinde taxa regimini porrecta est et ad illius jussum a facultate absque pharmacopoeis denuo revisa assidente etiam dom. de Wels in hac re deputato commissario et dom. secretario Kätsi.
Materiae medicae apud promoscondos vulgo materialistas quosdam nempe apud Eder et Fux inventus est venalis mercurius dulce isque male praeparatus item pulveres varii compositi. [fol. 69v] Quod cum sit contra privilegium pharmacopoeorum et ipsa facultas de eorum praeparatione ac genuina compositione ex multis indiciis dubitasset, mercurii praesertim male praeparati noxae publice detrimento ac internecioni cedere possent, partim ex officio, partim pharmacopoeorum precibus mota mulctam ipsis dictitandam in ultima congregatione mei antecessoris decrevit. Eam ego deinde dictavi ad 300 flor. sed ad ratificationem facultatis ex gratia remisi 200 flor. et accepi 100 flor.
Cum aliquot ex chirurgis privilegiatis reperiantur, qui jam dudum quidem examinati fuerunt sed sua magisterii specimina vulgo Maisterstuckh necdum fecerunt, decretum est, ut imposterum nulli tradantur testimonia post examen nisi peracto prius dicto specimine.
Commissa est mihi resuscitatio litis, quam multis jam annis cum magistratu civico habebat facultas, ratione mittendorum 2 commissariorum ex facultate ad inventaria pharmacopoearum post mortem possessorum una cum commissariis ex senatu civico, cui petito fortiter resistebat de novo magistratus, quamvis alias a facultate id jam saepius factitatum sit.
De novo couclusum est, ut D. Kotius, si iterum admittendus esset ad sessionem, eam usurparet non alio modo, quam primitus ea fuerit ipsi concessa, uti in perpetuum ultimum locum occupet.
Sessio concessa est D. Bender.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.166, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.166/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success