Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[4. Februar 1686] Anno 1686 supplicat pro examine Joannes Benedictus Hofwirdt chirurgus et 4. Februarii examinatus est.
Hoc anno duo medici Aegrani D. Müller et Langenttorf ob unam foeminam insignem a Christophoro Gerstenmayr, sub legione Kaiserstainiana chirurgo occisam medicamento quodam haud dubie vel mercuriato vel antimoniato male praeparato et petierunt, quid talis mereatur. Responsum, ut melius examinent historiam et responsum insuper transmittant una cum clariore descriptione circumstantiarum, quod tunc sequetur ulterius a facultate responsum.
Jacobus Westemacher civis, vini destillator accusat Godlobum Lochman socium balneatorium in officina Flanckiana apud [fol. 58r] viduam propter unum pulverem ipsi ab eodem datum contra strumam, in quo ex propria ipsius socii confessione continebatur vitrum mercurii hyocynthinum, ex quo ipse destillator vix non usque ad mortem purgatus est, ita ut se diu vel vix toto vitae tempore non recolligere posset.
Reus omnia fassus condemnatus est in poenam 9 flor. pro facultate et pro factis expensis, ut solvat medico ipsum curanti, apothecario et chirurgo. Propter hoc arrestatus fuit apud pedellum, et quia non habuit media vivendi et accusans nollet dare victum, dimissus est cum juratorio cautelo. Ubi autem liberatus esset, aufugit, ivit in Hungariam, redux nunquam hactenus.
Accusatur Thomas Braun socius balneator superior, vulgo Oberknecht apud viduam Planckianam a Joanne Schweickhardt caesareae viduae imperatricis Eleonorae equisone, quod ruptum et fractum brachium sinistrum et luxatum humerum sinistrum non advocatis in auxilium magistris balneatoribus civicis solus pessime et cum damno maximo et quasi perpetuo curasset nec reponendo humerum nec restituendo fracturam et sic illum in talem statum posuisset quod toto vitae tempore esset miser et se non posset alere. Item ab aliqua puella accusabatur, quod ipsi semiluxatum metatarsum male curasset. Ideo fuit conjectus in carcerem ad instantiam aegri et quia fuit suspectus de fuga.
Exinde, quia fuit pauper et fidei jussorem posuit, fuit dimissus et quia minus bene se defendit, fuit condemnatus ut solveret equisoni 50 flor. et pro poena facultati 18 flor. Equisoni solvit, omnia sua vendendo vestimenta, facultati nihil, quia fuit pauperrimus. Conveniens autem non fuit, ut de novo incarceretur, quia debuisset illum alere. Promisit tamen , quod velit solvere. Ratione vero puellae condemnabatur, quia culpa tanta non fuit, ut eam propriis sumptibus restitueret.
I. congregatio. [fol. 58v] Concludebatur, ut 12 obstetrices seniores vocarentur et ipsis proponeretur, quod tantum 12 seniores licentiam habeant suscipiendi alias uti vocant auxiliatrices easque docendi. Item quod facultas stupende apprehendat illicitos eorum praxes et malefacta, contra scientiam et conscientiam exhibeant medicamenta et illicite assistant venae sectionibus praegnantium, suadeant intempestiva balnea etc. Quod si haec non intermiserint et medicos ad similia rite non vocaverint, cum potius eos dissuadeant, facultatem contra illos animadversuram.
Conclusum est, ut semel habeatur deliberatio, quomodo debeant balneatorum viduae compelli, ut sistant suos superiores socios ad examen, ne committantur tot errores, qui quasi quotidie fiant.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.145, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.145/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success